Episode 1.3: At the House of Caecilius

 

Bellātor "ō Caecilī," inquit "ubi est crustulum? cibum dulcem volō!"

 

Octāviāna ad Bellātōrem spectat. vultus anxius sorōris dīcit, "ō frāter, quid errās?"

 

Caecilius ad Bellātōrem nōn spectat. Caecilius verba Bellātōris audit sed ad Bellātōrem nōn spectat. fortasse Caecilius est īrātus? Bellātor nescit.

 

Bellātor valdē anxius est. crustulum vult.

 

servus tamen prope Bellātōrem ambulat. servus patellam portat. in patellā est pāvo optimus. sunt pennae pāvōnis circum patellam. pennae pāvōnis multōs colōrēs habent.

 

Bellātor pāvōnem olfacit et subitō vult totum nāsum esse.

 


 quid Bellātor agit?