Episode 1.3: At the House of Caecilius

 

Bellātor pāvōnem rogat. servus pāvōnem scindit. pōnit segmenta pāvōnis in patīnam prō Bellātōre. Bellātor segmentum capit, et in ōre pōnit. pāvōnem comedit. Bellātorī pāvo valdē placet! segmentum secundum capit et in ōre pōnit. segmentum tertium capit et in ōre pōnit.

 

Octāviāna Bellātōrem comedentem ut lupum videt. Caecilius quoque videt.

 

"ō Bellātor," inquit Caecilius, "spectā pictūram ibi in mūrō."

 

Caecilius pictūram indicat. in pictūrā duō infantēs cum lupō sunt. 

 

"sunt Rōmulus et Remus!" inquit Tiberius. "quod lupus ut mater geminōs in pictūrā servat, Rōmānī ut lupī comedunt, ut pater meus dīcit!"

 

Octāviāna ad Bellātōrem spectat. vultus sorōris dīcit, "stultus es, ō frāter."

 

Bellātor quaternum segmentum pāvōnis capit et in ōre pōnit. pāvo valdē placet Bellātōrī.

 


 quid Bellātor agit?