in agrīs

 

post cēnam, Recentiī in vīllā Caeciliī dormiunt. Tiberius in suō cubiculō dormit. Caecilius in suō cubiculō dormit. eheu! canis Tiberiī in villā nōn dormit sed in viā dormit.

 

postrīdiē Tiberius manē surgit quod necesse est ambulāre ad agrōs cum patre. Caecilius multōs agrōs habet quod multam pecūniam habet. Tiberius et Caecilius ad agrōs festīnant sed Recentiōs in vīllā relinquunt. agrī prope Pompēiōs sunt sed nōn Pompēiīs sunt.

 

in agrīs multae arborēs sunt. arborēs olivās habent. sunt olīvae! Tiberius saepe cum patre in agrīs labōrat. fīlius paterque diū labōrant. fīlius auxilium patrī dat. Tiberius arborem lentē ascendit et, in arbore, olīvās dēcutit. olīvae ad terram cadunt! Caecilius cum multīs servīs olīvās celeriter colligit. Caecilius olīvās in saccō ponit. Tiberius tunc ex arbore lentē dēscendit et aliam arborem celeriter ascendit.

 

mōx Caecilius est fessus. urnam habet et vīnum ex urnā in poculum fundit. Caecilius vīnum bibit. Tiberius vīnum nōn bibit sed aquam bibit. servī quoque aquam bibunt.

 

subitō terra quassāre incipit. terra brevī tempore quassat. Caecilius clāmat, “tempus est revenīre ad vīllam.

 

Tiberius respondet, “ita verō, pater. sum territus.” Tiberius cum patre ad vīlliam rēvenit.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate