C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.31

 

Tier 2

mīlitēs cēperunt manūs Cottae Sabīnīque. rogāvērunt Cottam Sabīnumque nē dūcant rem in summum perīculum suā dissēnsiōne. mīlitēs voluērunt omnēs sentīre et probāre ūnum arbitrium seu maneant seu profiscīscantur. mīlitēs quoque dīxērunt sē spectāre nūllam salūtem in dissensiōne. atque habēbant contrōversiam ad mediam noctem.

 

tandem sententia Sabīnī superat. mīlitēs ībunt prīmā lūce. in reliquā parte noctis, mīlitēs nōn poterant dormīre quod putābant quid posset portāre sēcum et quid relinqueret in castrīs. manere erat periculosum et proficisci erat periculosum quod Romani erant fessi.

 

prīmā lūce profiscīscuntur ex castrīs. exercitus movet in longissimō āgmine et māximīs impedīmentīs.