C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.29
Tier 2
Q. Titūrius Sabīnus clāmābat contrā ea. dīxit, “erit sērō! faciemus postquam māiōrēs manūs hostium iunxērunt cum Germānīs aut postquam alia castra accēpērunt calamitātem. tempus cōnsulendī est breve! Caesar iamiam advēnit in Ītaliā et hostēs cēpērunt cōnsilia mala quod ipse abest. si Caesar in Gallia esset, neque Carnutes Tasgetium interfecissent neque Eburones ad castra Romana venissent.
“egō nōn cēpī hoc cōnsilium ā hostibus sed spectō rem veram: Rhēnum est prope nōs ergō Germānī sunt prope nōs; mors Ariovistī et nostrae superiōrēs vīctōriae sunt māgnō dolōrī Germānīs; tota Gallia ardet et odit imperium populī Rōmānī quod accēpērunt tot iniūriās et superior glōria exstincta est. postremō, cur Ambiorix nisi certā rē hoc dicat?
“mea sententia in utramque partem est tūta. sī nihil sit dūrius, nōs perveniemus ad proximam legiōnem cum nūllō perīculō; sī omnis Gallia laboret cum Germānīs, ūna spēs est in celeritāte.
“Cotta, sī nōn esset praesēns perīculum, tamen timēremus famēs longā obsidiōne.”
Tier 3
contrā ea, Titūrius Sabīnus clāmitābat eōs factūrōs esse sērō, cum māiōrēs manūs hostium (Germānīs adiūnctīs) convēnissent aut cum aliquid calamitātis acceptum esset in proximīs hībernīs. dīxit occāsiōnem cōnsulendī esse brevem. arbitrārī Caesarem profectum esse in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs captūrōs fuisse cōnsilium interficiendī Tasgētī, neque Ebūrōnēs, sī ille (Caesar) adesset, ventūrōs esse ad castra tantā contemptiōne nostrī.
dīxit hostem nōn esse auctōrem sed eum spectāre rem: Rhēnum subesse; mortem Ariovistī et nostrās superiōrēs vīctōriās esse māgnō dolōrī Germānīs; Galliam ārdēre, redāctam sub imperium populī Rōmānī, tot contumēliīs acceptīs, superiōre glōriā reī mīlitāris exstinctā. postrēmō quis persuādēret sibi hōc, Ambiorīgem dēscendisse ad ēiusmodī cōnsilium sine certā rē?
dīxit suam sententiam in utramque partem esse tūtam: sī nihil esset dūrius, eōs perventūrōs esse ad proximam legiōnem cum nūllō perīculō: sī omnis Gallia cōnsentīret cum Germānīs, ūnam salūtem positam esse in celeritāte.
Cottae quidem atque eōrum quī dissentīrent, cōnsilium quem habēre exitum, in quō sī nōn praesēns perīculum, at certē famēs longīnquā obsidiōne esse timenda?
Tier 4
contrā ea Titūrius sērō factūrōs clāmitābat, cum māiōrēs manūs hostium adiūnctīs Germānīs convēnissent aut cum aliquid calamitātis in proximīs hībernīs esset acceptum. brevem cōnsulendī esse occāsiōnem. Caesarem arbitrārī profectum in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs interficiendī Tasgētī cōnsilium fuisse captūrōs, neque Ebūrōnēs, sī ille adesset, tantā contemptiōne nostrī ad castra ventūrōs esse. nōn hostem auctōrem, sed rem spectāre: subesse Rhēnum; māgnō esse Germānīs dolōrī Ariovistī mortem et superiōrēs nostrās vīctōriās; ārdēre Galliam tot contumēliīs acceptīs sub populī Rōmānī imperium redāctam, superiōre glōriā reī mīlitāris exstinctā. postrēmō quis hōc sibi persuādēret, sine certā rē Ambiorīgem ad ēiusmodī cōnsilium dēscendisse? suam sententiam in utramque partem esse tūtam: sī nihil esset dūrius, nūllō cum perīculō ad proximam legiōnem perventūrōs: sī Gallia omnis cum Germānīs cōnsentīret, ūnam esse in celeritāte positam salūtem. Cottae quidem atque eōrum quī dissentīrent, cōnsilium quem habēre exitum, in quō sī praesēns perīculum nōn, at certē longīnquā obsidiōne famēs esset timenda?