P. Vergilius Maro, Aeneid 1.12-33

 

Tier 2

fuit urbs antīqua. haec urbs fuit Karthāgo, quam colōnī Tyriī condiderant. Karthāgo erat contra Ītaliam. erat dīves et asperrima studiīs bellī. Iūnō coluerat ūnam terram magis terrīs omnibus. in Karthāgine erant arma Iūnōnis et currus Iūnōnis. dea voluit Karthāginem regere totum mundum.

 

sed Iūnō audierat ōlim prōgeniem ā sanguine Trōiānō superāre Karthāginem. Iūnō audierat hunc populum, rēgentem totum mundum et superbum bellō, ventūrum esse ad Libyam.

 

Iūnō erat territa. fīlia Sāturnī putāvit dē antiquō bellō, quod gesserat ad Trōiam prō cārīs Argīs. quoque putāvit dē iūdiciō Paridis. adhūc irata erat.

 

accensa hīs, prohibēbat Trōiānōs (iactātōs mare totō) longē Latiō. Trōiānī errābant per multōs annōs, actī fātīs, circum omnia maria. tantī labōrēs erant condere gentem Rōmānam.