C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.18

 

Tier 2

Gallī dīcunt sē esse nātōs ab Plūtōne patre. Druidēs dicunt id Gallīs. ob eam causam, Gallī numerant spatia temporis numerō noctium, nōn diērum.

 

Gallī observant diēs nātālīs et initia mēnsum annōrumque ut diēs subsequātur noctem (numerant noctem primum.)

 

in reliquīs īnstitūtīs vītae differunt ab reliquīs quod non sinunt suōs līberōs adīre ad sē in pūblicō, nisi cum adolēvērunt ut possint esse mīlitēs.

 

quoque turpe est puerīs stāre in pūblicō in cōnspectū patris.