C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.25

 

Tier 2

Caesar animadvertit barbarōs prohibentēs mīlitēs suōs. ille iussit nāvēs longās removēri paulum ab nāvibus onerāriīs. Caesar iussit hoc quod speciēs navium longārum erat inusitātior barbarīs. Caesar quoque iussit rēmōs incitārī et navēs cōnstituī ad latus apertum hostium. voluit mīlitēs trāicere barbarōs fundīs, sagittīs, et tormentīs.

 

barbarī erant permōtī et figūrā et mōtū rēmōrum. illī quoque erant permōtī inūsitātō genere tormentōrum. barbarī fugērunt paulum.

 

unus mīles, aquilifer, quī ferēbat aquilam decimae legiōnis, contestātus est deōs. ille exclāmāvit nostrīs mīlitibus, 'dēsilīte, mīlitēs, nisi vultis tradere aquilam hostibus. ego certē fecerō meum officium reī pūblicae atque imperātōrī!"

 

dīxit hoc vōce māgnā, dēsiluit ex nāvī in mare, et coepit ferre aquilam in hostēs. tum nostrī mīlitēs, cohortātī inter sē, volēntēs nihil malī accidere, omnēs dēsiluērunt ex nāvī in mare. aliī mīlitēs, in aliquibus navibus, appropīnquāvērunt hostibus cum illī cōnspēxissent hōs mīlitēs.