C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.1

 

Tier 2

trēs gentēs hominum, quī incolunt in Galliā, sunt Belgae, Aquītānī, et Celtae. in linguā Latinā, Celtae appellantur 'Gallī'. Belgae, Aquītānī et Gallī differunt inter sē in linguā, in institutīs, et in legibus. Garumna flūmen dīvidit Gallōs ab Aquītānīs. Mātrōna flūmen et Sēquana flūmen dīvidit Gallōs ā Belgīs.

 

Belgae sunt fortissimī omnium hōrum hominum. sunt fortissimī quod habitant longissimē ā cultū atque hūmānitāte Prōvinciae Rōmānae. sunt fortissimī quod mercātōrēs minimē commeant ad eōs atque Belgae nōn important bona quae pertinent ad effēminandōs animōs. sunt quoque fortissimī quod sunt proximī Germanīs, quī incolunt trāns Rhenum atque quibuscum gerunt bellum continenter.

 

Helvetiī quoque sunt fortissimī quod illī pugnant proeliīs cotidianīs contrā Germānōs. aut prohibent Germānōs ā suīs finibus aut Helvetiī ipsi gerunt bellum in finibus Germānōrum.

 

Gallia Celtica incipit ā flūmine Rhodanō; continētur ā Garumnā flūmine, ab Ōceanō, et ā fīnibus Belgārum. attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs ad flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs.

 

terra Belgārum incipit ab extrēmīs Galliae fīnibus et extendit ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī. Belgae spectant in septentriōnem et orientem sōlem.

 

Aquītānia extendit ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est prope Hispāniam. Aquītānia spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.