P. Vergilius Maro, Aeneid 6.384-402

 

Tier 2

ergo peragunt iter et ambulant ad fluvium. nauta prōspēxit ab undā Stygiā eōs tacite īre per silvās et advenīre ad rīpam. prior adgreditur dictīs atque increpat: "quisquis es, quī venis, armātus, ad mea flūmina, dīc quid veniās iam istinc, et comprime vestigia.

 

"hic est locus umbrārum, somnī, et noctis: nefās mihi est transportāre corpora vīva Stygiā nave. nec vērō laetus sum accēpisse Alcīden euntem lacū, nec accēpisse Thēsea Pīrithoumque, quamquam genitī essent dīs atque invictī essent vīribus.

 

"ille primus petīvit ponere custōdem Tartareum in vincula et traxit canem trementem ā sella rēgis ipsius; hī alii voluerunt dēdūcere dominam Dītis thalamō." quae verba contrā sacerdōs Amphrȳsia breviter fāta est: ‘est nūllae tālēs īnsidiae hīc -- nolī disturbārī! -- nec arma nostra ferunt contra te vim; licet custodī ingēntī latrare in antrō et terrere umbrās; licet Prōserpinae, castae, servare līmen Plutonis.