P. Vergilius Maro, Aeneid 4.279-303
Tier 2
at vero Aeneas amens aspectu et comae steterunt horrore et vox in ore haesit. ardet abire fugā et relinquere dulces terras, attonitus tanto imperio deorum. heu quid agat? quomodo relinquat reginam furentem? quid consilium capiat primo?
atque Aeneas dividit animum celerem nunc huc nunc illuc et rapit in varias partes et versat per omnia. haec sententia visa est potior: vocat Mnestea Sergestumque fortemque Serestum ut parent classem tacite, cogant socios ad litora, parent arma, et celent quid faciant.
Aeneas dicit sēsē intereā ad Didonem venturum esse, quandō Dīdō optima nesciat et nōn spēret tantōs amōrēs rumpī. Aeneas putabat quae tempora aditus sint optima. omnēs Troēs ocius laeti parent et sequuntur iussa.
at regina sensit dolos (quis possit fallere amantem?), Dido erat prima scire quid accidebat quod Fama detulerat ei viros classem parare ut discedant. Dido saevit et incensa, currit per totam urbem, qualis feminae Bacchantes ubi nomine Baccho audito orgia stimulant et mons Cithaeron vocat clamore.
Tier 3
at vērō Aenēās āmēns aspectū obmūtuit et comae erant arrēctae horrōre et vōx haesit faucibus. ardet abīre fugā et relinquere dulcēs terrās, attonitus tantō monitū imperiōque deōrum. heu quid agat? quō adfātū nunc audeat ambīre rēgīnam furentem? quae exordia sūmat prīma?
atque nunc dīvidit animum celerem hūc illūc et rapit in variās partēs et versat per omnia. (Aeneae) alternantī, haec sententia vīsa est potior: vocat Mnēsthea Sergestumque fortemque Serestum aptent classem tacitī, cōgant sociōs ad lītora, parent arma, et dissimulent quae sit causa rēbus novandīs.
sēsē intereā, quandō Dīdō optima nesciat et nōn spēret tantōs amōrēs rumpī, temptātūrum aditūs et quae mollissima tempora fandī, quis rēbus dexter modus. omnēs ōcius pārent laetī et facessunt iussa.
at rēgīna praesēnsit dolōs (quis possit fallere amantem?), prīma excēpit futūrōs mōtūs, timēns omnia tūta. (Dīdōnī) furentī, eadem impia Fāma dētulit classem armārī cursumque parārī. inops animī (Dīdō) saevit et, incēnsa, bacchātur per tōtam urbem, qualis Thyias excita commōtīs sacrīs, ubi, Bacchō audītō, trietērica orgia stimulant et nocturnus (mōns) Cithaerōn vocat clāmōre.
Tier 4
- at vērō Aenēās aspectū obmūtuit āmēns,
- arrēctaeque horrōre comae et vōx faucibus haesit.
- ardet abīre fugā dulcēsque relinquere terrās,
- attonitus tantō monitū imperiōque deōrum.
- heu quid agat? quō nunc rēgīnam ambīre furentem
- audeat adfātū? quae prīma exordia sūmat?
- atque animum nunc hūc celerem nunc dīvidit illūc
- in partēsque rapit variās perque omnia versat.
- haec alternantī potior sententia vīsa est:
- Mnēsthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
- classem aptent tacitī sociōsque ad lītora cōgant,
- arma parent et quae rēbus sit causa novandīs
- dissimulent; sēsē intereā, quandō optima Dīdō
- nesciat et tantōs rumpī nōn spēret amōrēs,
- temptātūrum aditūs et quae mollissima fandī
- tempora, quis rēbus dexter modus. ōcius omnēs
- imperiō laetī pārent et iussa facessunt.
- at rēgīna dolōs (quis fallere possit amantem?)
- praesēnsit, mōtūsque excēpit prīma futūrōs
- omnia tūta timēns. eadem impia Fāma furentī
- dētulit armārī classem cursumque parārī.
- saevit inops animī tōtamque incēnsa per urbem
- bacchātur, quālis commōtīs excita sacrīs
- Thyias, ubi audītō stimulant trietērica Bacchō
- orgia nocturnusque vocat clāmōre Cithaerōn.