P. Ovidius Naso, Fasti 2.83–86, 95–116
In the Fasti, Ovid recounts the myth of Ariōn, the legendary musician of Corinth whose extraordinary singing could charm wild animals and still the waters. When the sailors carrying him home threaten his life for his riches, Ariōn wins a final wish to perform one last song before leaping into the sea — where a dolphin, enchanted by his music, carries him safely to shore.
Tier 1
I. Ariōn Mūsicus
omnēs Ariōnem sciēbant. omne mare, omnis terra eum nōverat. Ariōn mūsicus erat. carmen eius tam pulchrum erat ut aquae ipsae audīrent. saepe lupus agnam sequēbātur, sed vōcem Ariōnis audiēbat et stābat. saepe agna lupum fugiēbat, sed prope lupum stābat quod carmen audiēbat.
II. Nautae Malī
Ariōn domum redīre volēbat. in nāvem iit. multās opēs habēbat, quās arte suā quaesīverat. īnfēlīx, fortasse ventōs et undās timēbat, sed mare eī tūtius erat quam nāvis. nam gubernātor gladium cēpit. cēterī nautae quoque arma habēbant. omnēs pecūniam Ariōnis volēbant.
Ariōn valdē timēbat. "mortem nōn rogō," inquit. "sed pauca dīcere volō. lyram meam capiam et cantābō." nautae veniam dedērunt et rīsērunt. Ariōn corōnam pulchram cēpit. vestem purpuream induit. tum lyram pulsāvit et chordae sonōs reddidērunt. cantābat trīstibus numerīs, sīcut avis quae canit antequam moritur.
III. Delphīnus
Ariōn vestem pulchram adhūc habēbat. tum in mediās undās dēsiluit. rem mīrābilem nārrant: delphīnus vēnit. delphīnus dorsum recurvum sub Ariōne posuit. Ariōn in dorsō delphīnī sedēbat et lyram tenēbat. cantābat, et hoc erat pretium itineris. carmen eius aquās placidās faciēbat.
Tier 2
quod mare Ariōnem nōn nōvit? quae tellūs eum nescit? ille currentēs aquās carmine tenēbat. saepe lupus, quī agnam sequēbātur, ā vōce eius retentus est; saepe agna, quae avidum lupum fugiēbat, restitit.
inde Ariōn domum redīre voluit et nāvem cōnscendit. opēs arte quaesītās sēcum ferēbat. forsitan ventōs undāsque timēbat: sed aequor eī nāve suā tūtius erat. nam gubernātor gladiō districtō cōnstitit, et cētera turba, quae cōnscia erat, armātā manū cōnstitit.
Ariōn, metū pavidus, dīxit: "mortem nōn dēprecor, sed liceat pauca sūmptā lyrā dīcere." nautae veniam dant et moram rīdent. ille corōnam capit, quae crīnēs Apollinis decēre possit; pallam Tyriō mūrice bis tīnctam induerat. chorda pollice ictā suōs sonōs reddidit. flēbilibus numerīs cantābat, velutī avis, quae pennā per dūra tempora trāiecta est, moriēns cantat.
prōtinus ōrnātus in mediās undās dēsiluit; caerulea nāvis impulsā aquā spargitur. inde, quod vix crēdibile est, nārrant delphīnum recurvō tergō sē novō onerī subposuisse. ille, sedēns citharamque tenēns, pretium portandī cantat et aquās maris carmine mulcet.
Tier 3
quod mare Ariōna nōn nōvit? quae tellūs [eum] nescit? ille currentēs aquās carmine tenēbat. saepe lupus agnam sequēns ā vōce retentus est; saepe agna avidum lupum fugiēns restitit.
inde Ariōn domum repetēns puppem cōnscendit, atque ita opēs arte quaesītās ferēbat. forsitan, īnfēlīx, ventōs undāsque timēbās: at aequor tibi tuā nāve tūtius erat. namque gubernātor districtō ēnse cōnstitit, cēteraque cōnscia turba armātā manū [cōnstitit].
[Ariōn loquitur:] ille, metū pavidus, inquit: "mortem nōn dēprecor, sed liceat pauca sūmptā lyrā referre." [nautae] veniam dant moramque rīdent. ille corōnam capit, quae tuōs crīnēs, Phoebe, decēre possit; pallam Tyriō mūrice bis tīnctam induerat: chorda pollice ictā suōs sonōs reddidit, flēbilibus numerīs, velutī olor dūra tempora pennā trāiectus canentia cantat.
prōtinus ōrnātus in mediās undās dēsiluit; caerulea puppis impulsā aquā spargitur. inde (fidē māius) [hominēs] memorant delphīna recurvō tergō sē novō onerī subposuisse. ille, sedēns citharamque tenēns, pretiumque vehendī cantat et aequoreās aquās carmine mulcet.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- quod mare nōn nōvit, quae nescit Ariōna tellūs?
- carmine currentēs ille tenēbat aquās.
- saepe sequēns agnam lupus est ā vōce retentus,
- saepe avidum fugiēns restitit agna lupum.
- inde domum repetēns puppem cōnscendit Ariōn,
- atque ita quaesītās arte ferēbat opēs.
- forsitan, īnfēlīx, ventōs undāsque timēbās:
- at tibi nāve tuā tūtius aequor erat.
- namque gubernātor districtō cōnstitit ēnse
- cēteraque armātā cōnscia turba manū.
- ille, metū pavidus, "mortem nōn dēprecor" inquit,
- "sed liceat sūmptā pauca referre lyrā."
- dant veniam rīdentque moram: capit ille corōnam,
- quae possit crīnēs, Phoebe, decēre tuōs;
- induerat Tyriō bis tīnctam mūrice pallam:
- reddidit ictā suōs pollice chorda sonōs,
- flēbilibus numerīs velutī canentia dūra
- trāiectus pennā tempora cantat olor.
- prōtinus in mediās ōrnātus dēsiluit undās;
- spargitur impulsā caerulea puppis aquā.
- inde (fidē māius) tergō delphīna recurvō
- sē memorant onerī subposuisse novō.
- ille, sedēns citharamque tenēns, pretiumque vehendī
- cantat et aequoreās carmine mulcet aquās.