Laudatio Turiae
The Laudatio Turiae is a Latin funerary inscription from the late first century BC, in which a husband praises the remarkable courage and devotion of his wife, Turia, during the upheavals of the civil wars. In this passage he recalls how she supported him during his exile.
Tier 1
tū mē multum adiūvistī. ego fugiēbam, et tū mihi auxilia maxima dedistī. tū omne aurum tuum mihi dedistī. tū omnia dē corpore tuō remōvistī et mihi trādidistī. sīc vītam meam meliōrem fēcistī.
ego aberam. adversāriī custōdēs habēbant. sed tū custōdēs dēcēpistī. tū mihi pecūniam et cibōs clam mīsistī. sīc mē dīvitem fēcistī.
tū etiam prō vītā meā rogābās, quia ego aberam. fortis erās, et virtūs tua tē hortābātur. adversāriī erant, sed verba tua eōs vīcērunt. clēmentia eōrum mē servābat. semper tamen vōx tua fortis erat.
intereā turba hominum ad domum nostram vēnit. Mīlō, vir quī ex urbe pulsus erat, hōs hominēs mīserat. ego domum Mīlōnis ēmeram. illī hominēs domum nostram capere volēbant, quia bellum cīvīle erat. sed tū eōs pepulistī et domum nostram dēfendistī.
Tier 2
maxima auxilia fugae meae dedistī. rēbus tuīs vītam meam meliōrem fēcistī, cum omne aurum margarītāque dē corpore tuō dētracta mihi trādidistī. et posteā, cum custōdēs adversāriōrum callidē dēcēpissēs, familiā, pecūniā, cibīs absentiam meam dīvitem fēcistī. prō vītā meā rogābās, quia aberam. virtūs tua tē hortābātur ut hoc facerēs. clēmentia eōrum, contrā quōs haec parābās, victa verbīs tuīs, mē dēfendēbat. semper tamen vōx tua fortī animō ēmissa est.
intereā turba hominum, quōs Mīlō collēgerat, cuius domum ēmeram, cum ille ex urbe pulsus esset, in bellō cīvīlī domum nostram capere volēbat. sed tū hanc turbam prōsperē pepulistī et domum nostram dēfendistī.
Tier 3
amplissima subsidia fugae meae praestitistī. ōrnāmentīs vītam meam īnstrūxistī, cum omne aurum margarītāque corporī tuō dētracta mihi trādidistī. et subinde, dēceptīs callidē adversāriōrum custōdibus, familiā, nummīs, frūctibus absentiam meam locuplētāstī. prō vītā absentis rogābās, quod ut cōnārēre, virtūs tua tē hortābātur. clēmentia eōrum, contrā quōs ea parābās, victa verbīs tuīs, mē mūnībat. semper tamen vōx tua firmitāte animī ēmissa est.
intereā agmen ex hominibus repertīs ā Mīlōne, cuius domūs emptiōne potītus eram, cum [ille] esset exsul, bellī cīvīlis occāsiōnibus irruptūrum et direptūrum, prōsperē rēiēcistī et domum nostram dēfendistī.
Liber Ipse
amplissima subsidia fugae meae praestitistī. ōrnāmentīs vītam meam īnstrūxistī, cum omne aurum margarītāque corporī tuō dētracta trādidistī mihi, et subinde familiā, nummīs, frūctibus, callidē dēceptīs adversāriōrum custōdibus, absentiam meam locuplētāstī. prō vītā rogābās absentis, quod ut cōnārēre virtūs tua tē hortābātur. verbīs tuīs victa mē mūnībat clēmentia eōrum, contrā quōs ea parābās. semper tamen vōx tua est firmitāte animī ēmissa. intereā agmen ex repertīs hominibus ā Mīlōne, cuius domūs emptiōne potītus eram cum esset exsul, bellī cīvīlis occāsiōnibus irruptūrum et direptūrum prōsperē rēiēcistī et dēfendistī domum nostram.