C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 9.1–5
Sallust praises the virtues of early Rome: harmony, frugality, justice, and integrity held sway by nature rather than by law; citizens competed with one another in virtue while reserving conflict for enemies; and they governed themselves and the state through boldness in war and fairness in peace — punishing those who fought without orders more often than those who abandoned their post, and preferring forgiveness to vengeance when wronged.
Tier 1
Igitur boni mores colebantur domi et in bello; erat maxima concordia, et minima avaritia; ius et probitas valebant apud Romanos, non quia leges habebant, sed e natura.
Romani exercebant pugnas, discordias, inimicitias cum hostibus. Cives certabant cum civibus de virtute. Romani erant magnifici in suppliciis deorum, parci domi, et fideles in amicos.
Romani curabant et se et rem publicam duabus his artibus, audacia in bello et aequitate cum pax venerat.
Quarum rerum, ego habeo haec documenta maxima, quia saepius punitus est in bello is qui contra hostes pugnaverat sine imperio, et qui, revocatus a proelio, tardius revenerat, sed non tam saepe punitus est is qui ausus erat signa relinquere aut, pulsus e loco, cedere;
Sed in pace, quia Romani imperabant magis beneficiis quam metu et accepta iniuria, Romani malebant ignoscere quam punire.
Tier 2
Igitur boni mores domi militiaeque colebantur; concordia maxima, minima avaritia erat; ius bonumque valebat apud eos non magis legibus, quam natura.
Exercebant iurgia, discordias, simultates cum hostibus, cives certabant cum civibus de virtute. Erant magnifici in suppliciis deorum, parci domi, fideles in amicos.
Curabant seque remque publicam duabus his artibus, audacia in bello, aequitate ubi pax evenerat.
Quarum rerum, ego habeo haec documenta maxima, quod saepius vindicatum est in eos in bello qui pugnaverant in hostem contra imperium, quique revocati proelio tardius excesserant, quam qui ausi erant signa relinquere aut cedere pulsi loco;
in pace vero, quod agitabant imperium magis beneficiis quam metu et accepta iniuria malebant ignoscere quam persequi.
Segmented Reader
Igitur domi militiaeque
boni mores colebantur;
concordia maxuma,
minuma avaritia erat;
ius bonumque
apud eos
non legibus magis quam natura
valebat.
Iurgia, discordias, simultates
cum hostibus exercebant,
cives cum civibus
de virtute
certabant.
In suppliciis deorum
magnifici,
domi parci,
in amicos fideles erant.
Duabus his artibus,
audacia in bello,
ubi pax evenerat, aequitate,
seque remque publicam curabant.
Quarum rerum
ego maxuma documenta haec habeo,
quod in bello
saepius vindicatum est
in eos,
qui contra imperium in hostem pugnaverant
quique tardius revocati proelio excesserant,
quam
qui signa relinquere
aut pulsi loco
cedere ausi erant;
in pace vero,
quod beneficiis
magis quam metu
imperium agitabant
et accepta iniuria
ignoscere quam persequi malebant.
Liber Ipse
Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
Written by Robert Amstutz