C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 8.1–5
Sallust reflects that Fortune rules all things, elevating or obscuring them by whim rather than truth; the Athenians' deeds were admirable but somewhat less great than their reputation suggests, inflated by the brilliant writers their city produced. The Romans, by contrast, never had such a wealth of writers because their wisest men were always the most occupied with action — every outstanding Roman preferred doing to talking, and would rather have his deeds praised by others than narrate the deeds of others himself.
Tier 1
Profecto Fortuna dominatur omnes; Fortuna res omnes celebrat et obscurat ex libidine sua saepius quam vero.
Ut ego aestimo, res gestae Atheniensium fuerunt satis magnae et magnificae, sed verum est minus quam fama narrat.
Sed facta Atheniensium celebrantur toties quia sunt multi scriptores magni Athenarum.
Ita virtus virorum Atheniensium, qui aliquid fecerunt, tanta narratur quia sunt multi scriptores famosi qui facta eorum verbis extollere potuerunt.
Sed numquam copia scriptorum fuit populo Romano, quia omnes Romani prudentissimi sine otiis erant:
Nemo Romanorum exercebat mentem sine corpore, et omnes optimi faciebant quam dicebant, volebant sua facta bene laudari ab aliis magis quam ipsi narrare facta aliorum.
Tier 2
Sed profecto Fortuna dominatur in omni re; ea (Fortuna) res cunctas celebrat obscuratque ex libidine magis quam ex vero.
Res gestae Atheniensium, sicuti ego aestimo, fuerunt satis amplae magnificaeque, verum tamen aliquanto minores quam fama feruntur.
Sed quia ibi magna ingenia scriptorum provenere per orbem terrarum facta Atheniensium celebrantur pro maximis.
Ita virtus eorum qui fecerunt, tanta habetur, quantum praeclara ingenia potuerunt extollere eam verbis.
At ea copia numquam fuit populo Romano, quia quisque prudentissimus maxime negotiosus erat:
Nemo exercebat ingenium sine corpore, quisque optimus facere quam dicere, malebat sua facta bene laudari ab aliis quam ipse narrare aliorum.
Segmented Reader
Sed profecto
fortuna in omni re dominatur;
ea
res cunctas
ex lubidine
magis quam ex vero
celebrat obscuratque.
Atheniensium res gestae,
sicuti ego aestumo,
satis amplae magnificaeque fuere,
verum aliquanto minores tamen,
quam fama feruntur.
Sed quia provenere ibi
scriptorum magna ingenia,
per terrarum orbem
Atheniensium facta
pro maxumis celebrantur.
Ita eorum,
qui fecere,
virtus tanta habetur,
quantum eam
verbis potuere extollere praeclara ingenia.
At populo Romano
numquam ea copia fuit,
quia prudentissumus quisque
maxume negotiosus erat:
ingenium nemo
sine corpore exercebat,
optumus quisque facere quam dicere,
sua ab aliis bene facta laudari
quam ipse aliorum narrare
malebat.
Liber Ipse
Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat: ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
Written by Robert Amstutz