C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 6.4–7
Sallust describes how early Rome faced hostile neighbors but defended itself through unity and valor, building alliances through generosity rather than self-interest; the Romans governed under legitimate law with a king in name and a senate of wise elders, but when royal power turned to arrogance and tyranny, they replaced the monarchy with two annually elected consuls, believing this would best prevent the human mind from growing arrogant through unchecked freedom.
Tier 1
Igitur reges populique, qui prope erant, Romanos bello temptabant. Romani paucos ex amicis qui poterat adiuvare; nam ceteri perturbatus metu aberant a periculis.
Sed domi et militiae, Romani studiosi festinare, parabant, alius hortabatur alium, ibant contra hostes, et libertatem et patriam et parentes armis defendebant.
Cum Romani pericula removerat virtute, Romani portabant auxilia sociis et amicis, Romani parabant amicitias dandis beneficiis magis quam accipiendis beneficiis.
Romani habebant regium nomen imperi. Erat imperium legum. Viri qui delecti sunt, quia multos annos etiam sapientiam magnam habebant, rei publicae consultabant;
Hi viri nominabantur 'patres,' vel aetate eorum vel similitudine curae.
regium imperium initio fuerat conservandae libertatis et faciendi rem publicam fortiorem. Sed cum regium imperium se convertit in arrogantiam et dominationem, more Romanorum inmutato, Romani sibi fecerunt binos (duo in eodem tempore) imperatores imperia annua (with annual power.)
eo modo Romani putabant animum humanum minime posse insolentem crescere per libertatem sine legibus.
Tier 2
Igitur finitimi reges populique temptare bello, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri perculsi metu aberant a periculis.
At Romani intenti festinare domi militiaeque, parare, alius hortari alium, ire obviam hostibus, libertatem patriam parentesque armis tegere.
Post, ubi pericula virtute propulerant, auxilia sociis atque amicis portabant magisque dandis beneficiis quam accipiendis (beneficiis) parabant amicitias.
Habebant regium nomen imperi, imperium legitimum. Delecti quibus corpus infirmum annis, (quibus) ingenium validum erat sapientia, rei publicae consultabant;
hi patres appellabantur vel aetate vel similitudine curae.
Post, ubi regium imperium, quod initio fuerat conservandae libertatis atque augendae rei publicae, convertit se in superbiam dominationemque, more inmutato sibi fecerunt binosque imperatores annua imperia:
eo modo putabant animum humanum minime posse insolescere per licentiam.
Segmented Reader
Igitur
reges populique finitumi bello temptare,
pauci ex amicis auxilio esse;
nam ceteri
metu perculsi
a periculis aberant.
At Romani
domi militiaeque
intenti festinare,
parare, alius alium hortari,
hostibus obviam ire,
libertatem, patriam parentisque armis tegere.
Post,
ubi pericula virtute propulerant,
sociis atque amicis
auxilia portabant
magisque dandis
quam accipiundis beneficiis
amicitias parabant.
Imperium legitumum,
nomen imperi regium habebant.
Delecti,
quibus corpus annis infirmum,
ingenium sapientia validum erat,
rei publicae consultabant;
hi
vel aetate vel curae similitudine
patres appellabantur.
Post,
ubi regium imperium,
quod initio conservandae libertatis
atque augendae rei publicae fuerat,
in superbiam dominationemque se convortit,
inmutato more
annua imperia
binosque imperatores sibi fecere:
eo modo
minume posse putabant
per licentiam
insolescere animum humanum.
Liber Ipse
Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentisque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant; hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
Written by Robert Amstutz