C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 6.1–3
Sallust recounts that Rome was founded by Trojan exiles wandering under Aeneas together with the native Aborigines, a free and lawless rustic people; remarkably, despite their differences in origin, language, and custom, the two peoples quickly merged into a harmonious state — until prosperity bred envy, as so often happens among mortals.
Tier 1
Ut intellexi, initio Troiani urbem Romam condiderunt et habuerunt,
Troiani qui profugi erant. Cum Aeneas dux eorum esset, Troiani errabant in incertis terris, sine domo. Cum Troianis erant Aborigines, genus rusticum hominum, sine legibus, sine imperio, liberum.
Postquam omnes hi in una urbe convenerunt, incredibile est memoratu quam facile hi populi coaluerint (grew together) etsi omnes hi populi dissimili sunt genere linguaque et alii vivent alio more: ita brevi dispersa multitudo errans facta erat civitas concordia.
Sed postquam civitas melior facta est civibus, moribus et civitas videbatur satis prospera et satis fortis, invidia (envy) venit ex opulentia, sicut saepe inter mortales fit.
Tier 2
Sicuti ego accepi, initio Troiani urbem Romam condiderunt atque habuerunt,
(Troiani) qui profugi Aenea duce sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
Postquam hi in una moenia convenerunt, dispari genere, dissimili lingua, alii viventes alio more, incredibile est memoratu, quam facile coaluerint: ita brevi dispersa multitudo atque vaga concordia civitas facta erat.
Sed postquam res eorum aucta civibus, moribus, agris satis prospera satisque pollens videbatur, invidia ex opulentia orta est, sicuti pleraque mortalium habentur.
Segmented Reader
Urbem Romam,
sicuti ego accepi,
condidere atque habuere
initio Troiani,
qui
Aenea duce
profugi sedibus incertis vagabantur,
cumque iis Aborigines,
genus hominum agreste,
sine legibus, sine imperio,
liberum atque solutum.
Hi
postquam in una moenia convenere,
dispari genere, dissimili lingua,
alii alio more viventes,
incredibile memoratu est,
quam facile coaluerint:
ita brevi multitudo
dispersa atque vaga concordia
civitas facta erat.
Sed postquam res eorum
civibus, moribus, agris
aucta satis prospera
satisque pollens videbatur,
sicuti pleraque mortalium habentur,
invidia ex opulentia orta est.
Liber Ipse
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
Written by Robert Amstutz