C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 5.7–9
Sallust explains that Catiline's fierce ambition was daily inflamed by poverty and guilt, both of which he had worsened by his own vices; the corrupted morals of the state — torn apart by the opposing evils of luxury and greed — only spurred him further. This leads Sallust to announce that he will digress to describe the ancestral character of Rome in peace and war, and how the state gradually declined from the finest to the most depraved.
Tier 1
Animus Catilinae ferox agitabatur magis et magis cotidie quia Catilina est sine re familiare et quia Catilina se malum fecisse scivit. Utraque mala quae Catilina maiora fecit iis artibus, quas supra memoravi.
Corrupti mores civitatis quoque Catilinam incitabant. Mores quos pessima et mala opposita, luxuria et nimis cupere, vexabant.
Occasio de moribus civitatis, et res ipsa, me repetere maiores supra cogunt. Cogunt me quoque explicare paucis vocabulis mores maiorum in pace et in bello.
Cogunt me quoque explicare quo modo rem publicam habuerint et quam magnam rem publicam reliquerint, ut, minus et minus, res publica inmutata est ex pulcherrima et optima ad pessimam et foedissimam.
Tier 2
Animus ferox agitabatur magis magisque in dies inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi.
Praeterea corrupti mores civitatis incitabant (mores), quos pessima ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
Quoniam tempus admonuit de moribus civitatis, res ipsa videtur hortari, repetere supra ac disserer paucis instituta maiorum domi militiaeque,
quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut, paulatim, inmutata ex pulcherrima atque optima, facta sit pessima ac flagitiosissima.
Segmented Reader
Agitabatur
magis magisque in dies
animus ferox inopia rei familiaris
et conscientia scelerum,
quae utraque iis artibus auxerat,
quas supra memoravi.
Incitabant praeterea corrupti civitatis mores,
quos pessima ac divorsa inter se mala,
luxuria atque avaritia, vexabant.
Res ipsa hortari videtur,
quoniam
de moribus civitatis
tempus admonuit,
supra repetere
ac paucis
instituta maiorum domi militiaeque,
quo modo rem publicam habuerint
quantamque reliquerint,
ut paulatim inmutata
ex pulcherrima atque optima
pessima ac flagitiosissima facta sit,
disserere.
Liber Ipse
Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
Written by Robert Amstutz