C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 2.7–9
Concluding his preface, Sallust declares that all human achievements — farming, sailing, building — depend on virtue, while those who devote themselves to appetite and sleep pass through life like wanderers; only the person who pursues glory through noble deeds or honorable skill truly lives, and nature shows each person a different path to that end.
Tier 1
Omnia magna quae viri faciunt, ex virtute veniunt.
Sed multi mortales qui indocti et inculti sunt, se dederunt ventri et somno, et vitam transierunt sicuti viatores,
viatores quibus corpus placet et anima onus fuit.
Ego vitam mortemque eorum virorum aeque aestimo, quoniam nemo de vita et morte aliquid dicit. Sed solus is mihi videtur vivere et frui anima, qui famam quaerit, aut nobile facto, aut arte bona.
Sed in multis laboribus natura itinera varia hominibus variis ostendit.
Tier 2
Omnia quae homines arant, navigant, aedificant virtuti parent.
Sed multi mortales indocti incultique, dediti ventri atque somno, sicuti peregrinantes vitam transierunt;
quibus (viris) profecto corpus voluptati, anima oneri fuit, contra naturam.
Ego vitam mortemque eorum iuxta aestimo, quoniam siletur de utraque. Verum enim is demum vivere atque frui anima vero mihi videtur, qui, intentus aliquo negotio, famam praeclari facinoris aut artis bonae quaerit.
Sed in magna copia rerum natura iter aliud alii ostendit.
Segmented Reader
Quae homines arant, navigant, aedificant,
virtuti omnia parent.
Sed multi mortales,
dediti ventri atque somno,
indocti incultique
vitam sicuti peregrinantes transiere;
quibus profecto
contra naturam
corpus voluptati, anima oneri fuit.
Eorum ego vitam mortemque
iuxta aestimo,
quoniam de utraque siletur.
Verum enim vero
is demum mihi vivere atque frui anima videtur,
qui
aliquo negotio intentus
praeclari facinoris
aut artis bonae famam quaerit.
Sed in magna copia rerum
aliud alii natura iter ostendit.
Liber Ipse
Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
Written by Robert Amstutz