C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 2.3–6
Continuing his preface, Sallust argues that if kings and magistrates applied in peacetime the same virtue they show in war, human affairs would be far more stable; the same qualities that win power are needed to keep it, and when idleness, lust, and arrogance replace hard work and self-control, fortune shifts with morals and power passes to worthier hands.
Tier 1
Sed si virtus animi et regnum et imperatorum fortis erat ita in pace ut in bello,
res humanae se haberent firmius et constantius, tu non videres aliud ferri alio et tu non videres omnia mutari miscerique.
Nam imperium iis artibus facile retinetur, ex quibus artibus imperium oritur.
Sed ubi desidia (idleness) pro labore invasit, libido pro aequitate et superbia pro continentia invaserunt, eodem tempore fortuna inmutatur cum moribus,
ita imperium semper transfertur a bono ad optimum.
Tier 2
Quod si virtus animi regnum atque imperatorum valeret ita in pace ut in bello,
res humanae sese aequabilius atque constantius haberent, censeres neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia.
Nam imperium iis artibus facile retinetur, quibus partum est initio.
Verum ubi desidia pro labore, aequitate libido atque superbia continentia invasere, simul fortuna cum moribus inmutatur,
ita imperium semper transfertur a minus bono ad optimum quemque.
Segmented Reader
Quod si
regum atque imperatorum animi virtus
in pace ita ut in bello
valeret,
aequabilius atque constantius
sese res humanae haberent
neque aliud alio ferri
neque mutari ac misceri omnia
cerneres.
Nam imperium facile iis artibus retinetur,
quibus initio partum est.
Verum ubi pro labore desidia,
pro continentia et aequitate libido atque superbia invasere,
fortuna simul cum moribus inmutatur.
Ita imperium
semper ad optimum quemque
a minus bono
transfertur.
Liber Ipse
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.
Written by Robert Amstutz