C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 2.1–2
Continuing his preface, Sallust traces how early kings were divided between intellectual and physical pursuits, and how the conquests of Cyrus in Asia and the Lacedaemonians and Athenians in Greece ultimately proved that intellect, not strength, has the greatest power in war.
Tier 1
Nomen primum imperi rex in terris fuit. In principio reges divisi sunt. Alii reges ingenium exercebant, alii reges corpus exercebant:
Tum vita humana sine cupiditate acta est; cuique homini res suae satis placebant.
Postquam vero Cyrus in Asia, et Lacadaemonii Atheniensesque in Graecia, urbes et subigere coeperunt,
et coeperunt habere cupiditatem dominandi causam belli, et coeperunt putare maximam gloriam esse in maximo imperio,
tandem inventum est et argumento et experientia ingenium posse optimum in bello.
Tier 2
Initio igitur reges – nam id primum nomen imperi fuit in terris – diversi; pars ingenium, alii corpus exercebant:
tum etiam vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant.
Postea quam vero Cyrus urbes atque nationes in Asia, Lacedaemonii et Athenienses in Graecia coeperunt subigere,
(coepere) habere libidinem dominandi causam belli, putare maximam gloriam in maximo imperio,
tum demum compertum est periculo atque negotiis ingenium plurimum posse in bello.
Segmented Reader
Igitur initio reges
– nam in terris nomen imperi id primum fuit –
divorsi
pars ingenium, alii corpus exercebant:
etiam tum
vita hominum sine cupiditate agitabatur;
sua cuique satis placebant.
Postea vero quam
in Asia Cyrus,
in Graecia Lacedaemonii et Athenienses
coepere urbis atque nationes subigere,
lubidinem dominandi causam belli habere,
maximam gloriam in maximo imperio putare,
tum demum
periculo atque negotiis
compertum est
in bello plurumum ingenium posse.
Liber Ipse
Igitur initio reges – nam in terris nomen imperi id primum fuit – divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
Written by Robert Amstutz