C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 1.1–3
In the opening of his monograph on the Catilinarian conspiracy, Sallust argues that the mind — not bodily strength or wealth — is the seat of human power, and that we should therefore pursue lasting glory through intellect rather than force.
Tier 1
Laborare summa ope (power; resource) decet omnes homines, qui se maior esse ceteris animalibus volunt, ne vitam silentio eant sicut boves, quae natura creavit prona et oboedientia ventri.
Sed omnis nostra vis sita est in animo et corpore: utimur animo magis quam corpore; alterum commune est nobis cum deis, alterum commune est cum bestiis.
Quare rectius mihi videtur petere gloriam mente quam viribus et, quoniam vita qua fruimur est brevis, quam maxime (most especially) efficere longam memoriam nostri.
Tier 2
Summa ope niti decet omnes homines, qui student sese praestare ceteris animalibus, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura finxit prona atque oboedientia ventri.
Sed omnis nostra vis in animo et corpore sita est: utimur imperio animi magis servitio corporis; alterum commune est nobis cum deis, alterum cum beluis.
Quo rectius mihi videtur gloriam opibus ingeni quam virium quaerere et, quoniam vita qua fruimur ipsa brevis est, efficere quam maxime longam memoriam nostri.
Segmented Reader
Omnes homines,
qui sese student praestare ceteris animalibus,
summa ope niti decet,
ne vitam silentio transeant
veluti pecora,
quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Sed nostra omnis vis
in animo et corpore sita est:
animi imperio,
corporis servitio magis utimur;
alterum nobis cum dis,
alterum cum beluis commune est.
Quo mihi rectius videtur
ingeni
quam virium
opibus gloriam quaerere et,
quoniam vita ipsa,
qua fruimur,
brevis est,
memoriam nostri quam maxume longam efficere.
Liber Ipse
Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
Written by Robert Amstutz