P. Vergilius Maro, Aeneid 12.919–944
The duel between Aenēās and Turnus reaches its climax. After Aenēās lands a decisive blow, Turnus pleads for his life and invokes the memory of Anchīsēs, but Aenēās then catches sight of something that triggers some painful memories.
Tier 1
Turnus dubitābat. Aenēās tēlum fātāle vibrāvit. oculīs fortūnam ēlēgit. tōtō corpore, procul, tēlum iēcit. hasta sicut fulmen volāvit. lōrīcam et clipeum Turnī trānsiit. strīdens per femur trānsiit. Turnus māgnus cecidit ad terram.
Rutulī clāmōre consurrēxērunt. mōns circum resonāvit. nemora alta vōcem remīsērunt.
Turnus in terrā iacēbat. supplex erat. oculōs et manum ad Aenēam prōtendit et dīxit:
“meruī hoc. nōn negō. ūtere fortūnā tuā. sed ūnum tē ōrō: sī cūra patris tuī tē tangit (tu quoque patrem habuistī, Anchīsēn), miserēre patris meī, Daunī senis. et mē redde meīs, sīve vīvum sīve mortuum. vīcistī. omnēs vident: ego victus sum. tua est Lāvīnia. nōlī ultrā pugnāre.”
Aenēās constitit. oculōs volvēbat. manum repressit. sermō Turnī eum ferē mōverat.
subitō vīdit: in umerō Turnī erat cingulum Pallantis puerī. Turnus Pallantem vulnere vīcerat et cingulum eius (īnsigne inimīcum) gerēbat.
Tier 2
Aenēās tēlum fātāle dubitantī Turnō vibrat, oculīs fortūnam ēligēns, et corpore tōtō procul iacit. hasta sicut fulmen volat exitium ferens. lōrīcam et clipeum Turnī frangit; strīdens per medium femur trānsit. Turnus māgnus ad terram cadit.
Rutulī gemitū consurgunt totusque mōns circum resonat et nemora alta vōcem lātē remittunt.
ille in terrā supplex erat. oculōs dextramque ad Aenēam prōtendit et dīxit:
“equidem meruī, nec negō; ūtere fortūnā tuā. sed ōrō tē: sī qua cūra miserī patris tē tangere potest (et tibi tālis Anchīsēs pater fuit), miserēre senis Daunī et mē, sīve mē mortuum māvīs, redde meīs. vīcistī, et Ītalī vīdērunt: ego victus manūs tendō; tua est Lāvīnia coniunx; ulterius nē tende odiīs.”
Aenēās ācer in armīs stetit volvēns oculōs dextramque repressit; et sermō eum dubitantem iam iam magis movēre coeperat. tum subitō īnfēlīx cingulum umerō altō appāruit Pallantis puerī, quem Turnus vulnere vīcerat atque īnsigne inimīcum umerīs gerēbat.
Tier 3
Aenēās tēlum fātāle cunctantī [Turnō] coruscat, fortūnam oculīs sortītus, et corpore tōtō eminus intorquet. saxa concita murālī tormentō numquam sīc fremunt nec tantī crepitūs fulmine dissultant. hasta exitium dīrum ferens volat ātrī turbinis īnstar orāsque lōrīcae et extrēmōs orbīs clipeī septemplicis recludit; strīdens per medium femur trānsit. ictus ingēns Turnus ad terram incidit duplicātō poplite.
Rutulī consurgunt gemitū totusque mōns circum remugit et nemora alta vōcem lātē remittunt.
ille humilis supplex oculōs dextramque precantem prōtendēns: “equidem meruī nec dēprecor,” inquit; “ūtere sorte tuā. [sed] ōrō [tē]: sī qua cūra miserī parentis tē tangere potest (fuit et tibi tālis Anchīsēs genitor), miserēre senectae Daunī et mē, seu [mē] corpus spoliātum lūmine māvīs, redde meīs. vīcistī, et Ausoniī vīdēre victum [mē] tendere palmās; tua est Lāvīnia coniunx; ulterius nē tende odiīs.”
Aenēās ācer in armīs stetit volvēns oculōs dextramque repressit; et sermō cunctantem [eum] iam iamque magis flectere coeperat, cum īnfēlīx balteus umerō altō appāruit et cingula nōtīs bullīs fulsēre, [balteus] Pallantis puerī, quem Turnus vulnere victum strāverat atque inimīcum īnsigne umerīs gerēbat.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- cunctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,
- sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō
- eminus intorquet. murālī concita numquam
- tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī
- dissultant crepitūs. volat ātrī turbinis īnstar
- exitium dīrum hasta ferens orāsque recludit
- lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbīs;
- per medium strīdens trānsit femur. incidit ictus
- ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.
- consurgunt gemitū Rutulī totusque remugit
- mōns circum et vōcem lātē nemora alta remittunt.
- ille humilis supplex oculōs dextramque precantem
- prōtendēns 'equidem meruī nec dēprecor' inquit;
- 'ūtere sorte tuā. miserī tē sī qua parentis
- tangere cūra potest, ōrō (fuit et tibi tālis
- Anchīsēs genitor) Daunī miserēre senectae
- et mē, seu corpus spoliātum lūmine māvīs,
- redde meīs. vīcistī et victum tendere palmās
- Ausoniī vīdēre; tua est Lāvīnia coniunx,
- ulterius nē tende odiīs.' stetit ācer in armīs
- Aenēās volvēns oculōs dextramque repressit;
- et iam iamque magis cunctantem flectere sermō
- coeperat, īnfēlīx umerō cum appāruit altō
- balteus et nōtīs fulsēre cingula bullīs
- Pallantis puerī, victum quem vulnere Turnus
- strāverat atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat.
Tier 4 - Carmen Ipsum (AP Core Vocabulary)
- cunctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,
- sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō
- eminus intorquet. murālī concita numquam
- tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī
- dissultant crepitūs. volat ātrī turbinis īnstar
- exitium dīrum hasta ferens orāsque recludit
- lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbīs;
- per medium strīdens trānsit femur. incidit ictus
- ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.
- consurgunt gemitū Rutulī tōtusque remugit