Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 1.41

Martial deflates the pretensions of Caecilius, who fancies himself a wit, by comparing him to a series of low urban types such as street vendors, sausage cooks, and disreputable performers, and concludes that thinking oneself funny does not make one the next Gabba or Tettius Caballus — without a real sense of humor one is not a wit but a fool.

 

Tier 1

Caecili, tu putas te esse urbanum: non es, crede mihi. Quid tu es ergo?

Vir qui habitat in loco, tu es similis Transtiberino ambulatori qui permutat (exchanges) pallentia sulphurata (matches) fractis vitreis (glass),

Tu es similis viro qui vendit humidum cicer hominibus qui nihil agunt, tu es similis viro qui est custos et dominus viperarum, tu es similis viro qui est servus vilis virorum qui pisces in sale vendit,

Tu es similis rauco coco qui portat tomacla (sausages) tepidis popinis (food shop), tu es similis pessimo poetae urbici, aut improbo magistro de Gadibus, aut tu es similis dicaci ori antiqui cinaedi.

Ergo iam desine videri tibi, quod videris tibi soli, Caecili, tu qui posses vincere Gabbam et Tettium Caballum ipsum iocosis tuis.

Non omnes habent nasum: qui ludit stulte non est Tettius ille, sed asinus.

Written by Robert Amstutz