Quintus Horatius Flaccus, Satirae 1.6.45-55
Horace returns to speaking about himself as the son of a freedman, noting that while people mock his birth, his friendship with Maecenas is not the result of luck or ambition but came about through the recommendation of Vergil and Varius.
Tier 1
Nunc redeo ad me, filius patris libri, ad me quem omnes derident quia filius patris libertini sum,
Nunc, quia sim amicus tibi, Maecenas, sed olim quod legio Romana pareret mihi tribuno.
Hoc dissimile est illi, quia, ut fortasse aliquis iure mihi invideat, non potest negare me esse amicum tibi, praesertim (especially) quia tu modo sumis dignos viros, viros procul mala ambitione.
Possim dicere me non felicem in hoc, non sum amicus tibi sola fortuna; et nulla fortuna tulit te mihi: Antea optimus Vergilius et Varius quoque dixerunt quid essem.
Tier 2
Nunc redeo ad me, natum patre libertino, quem omnes rodunt natum libertino patre,
Nunc, quia sim convictor tibi, Maecenas, at olim quod legio Romana pareret mihi tribuno.
Hoc dissimile est illi, quia, ut forsit quivis iure invideat mihi, non ita quoque te amicum, praesertim cautum adsumere dignos, procul prava ambitione.
Possim dicere me non felicem hoc, casu quod sortitus (lottery) te amicum; etenim nulla fors mihi te obtulit: olim optimus Vergilius, post hunc Varius dixerunt quid essem.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- nunc ad me redeo libertino patre natum,
- quem rodunt omnes libertino patre natum,
- nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
- quod mihi pareret legio Romana tribuno.
- dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
- iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
- praesertim cautum dignos adsumere, prava
- ambitione procul. felicem dicere non hoc
- me possim, casu quod te sortitus amicum;
- nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
- Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
Written by Robert Amstutz