Quintus Horatius Flaccus, Satirae 1.6.26-37
Horace observes that ambition invites envy and scrutiny, comparing the man who seeks public office to a vain figure like Barrus who craves admiration, noting that anyone who promises to care for the citizens, the city, and the temples of the gods forces everyone to examine his parentage and the status of his birth.
Tier 1
Invidia crevit, invidia quae minor esset viro privato. Nam simul quisque insanus ligat pelles nigras (black thongs) medium crus, et demisit latum clavom (stripe) pectore, statim audit 'quis homo hic est? quis est pater huius viri?'
Est sicut si qui (aliquis) aegrotet morbo quo Barrus aegrotat, is cupiat esse formosus, is eat quacumque (wherever), iniciat puellis quaerendi, quali facie sit, quali sura sit, quali pede sit, quali dente sit, quali capillo sit:
Sic is qui promittit curare cives, urbem, imperium, Italiam, templa deorum, is cogit omnes immortales curare et quaerere 'quis est pater eius? Num humilis vir est filius ignotae matris?
Tier 2
Invidia adcrevit, quae minor esset privato. Nam ut quisque insanus impediit medium crus nigris pellibus et demisit latum clavom pectore, continuo audit 'quis homo hic est? quo patre natus?'
Ut si qui aegrotet morbo quo Barrus (aegrotat), cupiat haberi formosus, eat quacumque, iniciat curam puellis quaerendi singula, quali facie sit, sura, quali pede, dente, capillo:
Sic qui promittit fore sibi curae cives, urbem, imperium et Italiam, delubra deorum, omnes mortales cogit curare et quaerere quo patre natus sit, num inhonestus ignota matre.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- invidia adcrevit, privato quae minor esset.
- nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
- pellibus et latum demisit pectore clavom,
- audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'
- ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
- et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
- iniciat curam quaerendi singula, qualis
- sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
- sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
- imperium fore et Italiam, delubra deorum,
- quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
- omnis mortalis curare et quaerere cogit.
Written by Robert Amstutz