Publius Ovidius Naso, Amores 1.2.33-46

Ovid describes the effect that Cupid's triumph will have on others. Basically, all things will fear and worship Cupid for his latest triumph (conquering Ovid).

 

Tier 1

omnia te metuent, populus sua bracchia ad te tendet et canet magna voce "io triumphe!"

 

placentia verba et Erro et Furor erunt tibi amici, sequentur factionem tuam perpetue.

 

tu, Cupido, superas et homines et deos his militibus (Bladitiae et Error et Furor); si quis haec, quae bona tibi sunt, tibi rapiat, tu eris nudus.

 

laeta mater tua, Venus de Olympo, plaudet tibi cum tu in triumpho tuo es et iaciet rosas in caput tuum.

 

tu ipse aureus in curru aureo, tu habebis gemmas in pinnis tuis et tu habebis gemmas multorum colorum in capillis tuis.

 

tunc tu pectora multorum inflammabis, si te bene scio; tunc, cum per homines eas, tu dabis multa vulnera. (multi amore capientur propter triumphum tuum)

 

sagittae non possunt desistere, etiam si tu ipse velis sagittas tuas desistere; ardens flamma tua vapore nocet hominibus qui prope te sunt.

Written by Robert Amstutz