Titus Livius, Ab Urbe Condita 3.48.1-3
Appius, his mind wholly given over to lust, declares that he knows from reliable evidence, not only from the previous day's uproar caused by Icilius and Verginius, that seditious gatherings took place throughout the city the previous night, and that he descended armed not to harm the peaceful but to punish those disturbing the public order; he orders the lictor to clear the crowd and make way for Marcus to seize the girl, and at his furious outburst the crowd parts of its own accord, leaving Verginia standing alone as easy prey for the injustice.
Tier 1
Decemvir, Appius Claudius, actus libidine est. Dicit se scire, non tantum ex clamore hesterno Icili et ex violentia Vergini, sed etiam certis signis, se scire turbam factam esse ad movendam seditionem in urbe tota nocte.
Appius Claudius dicit se descendisse armatis quia consilium eorum pugnandi scivit. Appius Claudius dicit se non descendisse ut quietum violaret, sed ut puniret turbantes otium civitatis pro maiestate rei publicae.
Appius: "Ergo erit melius quiesse. Lictor, age submove turbam et da viam domino Marco Claudio ad prehendendam ancillam."
Cum Appius iratus clamavisset haec verba, multitudo ipsa, sine iusso, se movit et puella deserta stabat praeda iniuriae.
Tier 2
Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat tantum ex hesterno convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed quoque certis indiciis se compertum habere in urbe coetus factos esse ad movendam seditionem tota nocte.
Itaque cum se armatis descendisse, haud inscium eius dimicationis, non ut quietum violaret, sed ut coerceret turbantes otium civitatis pro maiestate imperii.
"Proinde quiesse erit melius. I," inquit "lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium."
Cum intonuisset haec plenus irae, multitudo ipsa se, sua sponte, dimovit desertaque puella stabat praeda iniuriae.
Segmented Reader
Decemvir
alienatus ad libidinem animo
negat
ex hesterno tantum convicio Icili
violentiaque Vergini,
cuius testem
populum Romanum habeat,
sed certis quoque indiciis
compertum se habere
nocte tota
coetus in urbe factos esse
ad movendam seditionem.
Itaque se haud inscium
eius dimicationis
cum armatis descendisse,
non ut quemquam quietum violaret,
sed ut turbantes civitatis otium
pro maiestate imperii
coerceret.
'Proinde quiesse erit melius.
I,' inquit, 'lictor,
submove turbam
et da viam domino
ad prehendendum mancipium.'
Cum haec intonuisset
plenus irae,
multitudo ipsa se
sua sponte
dimovit
desertaque
praeda iniuriae
puella stabat.
Liber Ipse
Decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem. Itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret. 'Proinde quiesse erit melius. I,' inquit, 'lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium.' Cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat.
Written by Robert Amstutz