Titus Livius, Ab Urbe Condita 3.47.3-5
With his mind gripped by something closer to madness than love, Appius mounts the tribunal and, before Marcus has finished speaking or Verginius has been given a chance to reply, cuts them off; Livy notes that ancient sources may have preserved some speech Appius gave before his ruling, but finding nothing plausible in them given the shamefulness of the decree, he presents only the bare fact: Appius ruled in favor of slavery for Verginia.
Tier 1
Animo contra omnia quae fiunt – nam tanta vis insaniae magis quam amoris mentem Appii turbaverat – Appius in tribunal ascendit,
Et statim petitor, Marcus Claudius, dicit pauca verba quibus Appium Claudium non ius dicere Marco pridie propter populos proclamat. Antequam aut Marcus pergere potest aut Verginius potest respondere, Appius eos interpellat.
Fortasse antiqui scriptores historiae sciverint aliquem sermonem verum quem Appius ante decretum dixit: quia in nullo loco invenio aliquid similem veri in tanto malo decreto, id quod constat, videtur haberi plane in sententia commune, Appium iubere Verginiam dari in servitutem.
Tier 2
Obstinato animo adversus quae omnia– tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat – Appius in tribunal escendit,
et ultro (unaided) petitore querente pauca quod ius non dictum esset sibi pridie per ambitionem, priusquam aut ille perageret postulatum aut locus respondendi daretur Verginio, Appius interfatur.
Forsan antiqui auctores tradiderint aliquem sermonem verum quem decreto praetenderit: quia invenio nusquam ullum similem veri in tanta foeditate decreti, id quod constat videtur nudum proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
Segmented Reader
Adversus quae omnia obstinato animo
Appius
—tanta vis amentiae
verius quam amoris
mentem turbaverat—
in tribunal escendit,
et ultro
querente pauca petitore
quod ius sibi pridie
per ambitionem
dictum non esset,
priusquam aut ille postulatum perageret
aut Verginio respondendi daretur locus,
Appius interfatur.
Quem decreto sermonem praetenderit,
forsan aliquem verum
auctores antiqui tradiderint:
quia nusquam ullum
in tanta foeditate decreti
veri similem invenio,
id quod constat nudum
videtur proponendum,
decresse vindicias secundum servitutem.
Liber Ipse
Adversus quae omnia obstinato animo Appius—tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat—in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. Quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
Written by Robert Amstutz