Titus Livius, Ab Urbe Condita 3.47.1-2
At dawn in the city, with the citizens standing in the forum in tense anticipation, Verginius arrives in mourning dress leading his daughter in shabby clothing accompanied by a group of matrons and a great crowd of supporters; he goes around pressing men for help, calling in debts owed to him as a soldier who has stood in battle daily for their wives and children, asking what good it is that the city stands safe if his own children must suffer what people fear most in a captured city, while Icilius makes similar appeals and the silent weeping of the women moves the crowd more than any words.
Tier 1
Sed in urbe, prima luce, civitas staret in foro, erecta expectatione, Verginius, in vestimentis tristibus, secum filiam in forum deducit. Filiae erat vestimenta obsoleta. Erant Matronae cum advocationibus.
Verginius coepit circumire in eo loco et tangere homines et non solum orare precariam opem, sed petere pro debita. Verginio multa debita sunt quia Verginius cottidie in acie stabat pro liberis et coniugibus Romanorum, nec alius vir est cuius facta in bello possent memorari magis quam facta Verginii:
Ubi est bonum in urbe secura si res, quae in capta urbe timeantur, patienda sint liberis suis? Dicens haec publice, Verginius prope homines circumibat. Icilius dicebat verba similia his. Turba feminarum movebat tacito fletu plus quam ulla vox.
Tier 2
At in urbe prima luce cum civitas in foro erecta staret expectatione, Verginius, sordidatus, secum in forum deducit filiam obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione.
Coepit circumire ibi et prensare homines et non solum orare precariam opem, sed petere pro debita: se cottidie in acie stare pro liberis ac coniugibus eorum, nec alium virum esse cuius facta strenue ac ferociter in bello plura memorari possent:
quid prodesse incolumi urbe, si liberis suis sint patienda quae capta ultima timeantur? Contionabundus haec circumibat prope homines. Similia his ab Icilio iactabatur. Comitatus muliebris movebat tacito fletu plus quam ulla vox.
Segmented Reader
At in urbe
prima luce
cum civitas in foro exspectatione erecta staret,
Verginius sordidatus
filiam secum
obsoleta veste
comitantibus aliquot matronis
cum ingenti advocatione
in forum deducit.
Circumire ibi
et prensare homines coepit
et non orare solum precariam opem,
sed pro debita petere:
se
pro liberis eorum ac coniugibus
cottidie in acie stare,
nec alium virum esse
cuius strenue ac ferociter facta
in bello
plura memorari possent:
quid prodesse
si,
incolumi urbe,
quae capta ultima timeantur
liberis suis sint patienda?
Haec
prope
contionabundus circumibat
homines.
Similia his
ab Icilio iactabantur.
Comitatus muliebris
plus tacito fletu quam ulla vox
movebat.
Liber Ipse
At in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? Haec prope contionabundus circumibat homines. Similia his ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat.
Written by Robert Amstutz