Titus Livius, Ab Urbe Condita 3.45.1-3
Appius Claudius prefaces his ruling by declaring that the very law Verginius's friends cite actually favors liberty, but only if it is applied consistently regardless of circumstance or person; in cases where a free person is claimed, anyone may act as advocate, but in the case of a girl under her father's authority there is no one else to whom the claimant can yield possession, and so while the father is to be summoned, Marcus in the meantime is not to forfeit his legal claim but is to take the girl and promise to produce her when her alleged father arrives.
Tier 1
Appius declaravit quam eam legem ipsam, legem quam amici Vergini memorent, faverit libertati;
sed in ea lege tantum futura esse firma defensio libertati si non variet aut causis aut personis.
Appius dixit in iis causis quae in libertatem postulantem id iuris esse quia aliquis lege agere possit: in Verginia quae in manu patris sit, neminem alium esse cui dominus cedat possessione.
Itaque placebat patrem revenire; interea Appius non iubebat Marcum demittere suum ius, sed ut Marcus ducat puellam et promittat puellam revendendam in adventum eius qui pater nominetur.
Tier 2
Appius praefatur decreto declarare, quam eam legem ipsam, quam amici Vergini postulationi suae praetendant, faverit libertati;
ceterum fore (futurum esse) ita firmum praesidium libertati in ea si variet nec causis nec personis.
In iis enim qui in libertatem adserantur, id iuris esse quia quivis lege agere possit: in ea quae in manu patris sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat.
Itaque placere patrem arcessiri; interea adsertorem non facere iacturam sui iuris quin ducat puellam promittatque sistendam (puellam) in adventum eius qui pater dicatur.
Segmented Reader
Appius decreto praefatur
quam libertati faverit
eam ipsam legem declarare
quam Vergini amici
postulationi suae praetendant;
ceterum ita in ea
firmum libertati fore praesidium,
si nec causis
nec personis variet.
In iis enim
qui adserantur in libertatem,
quia quivis lege agere possit,
id iuris esse:
in ea
quae in patris manu sit,
neminem esse alium
cui dominus possessione cedat.
Placere itaque patrem arcessiri;
interea iuris sui iacturam adsertorem non facere
quin ducat puellam
sistendamque in adventum eius
qui pater dicatur
promittat.
Liber Ipse
Appius decreto praefatur quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis variet. In iis enim qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat. Placere itaque patrem arcessiri; interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in adventum eius qui pater dicatur promittat.
Written by Robert Amstutz