Titus Livius, Ab Urbe Condita 3.44.10-12
The crowd follows Verginia to the tribunal of Appius Claudius, where Marcus performs the scheme already known to the judge who devised it, claiming the girl was born in his house and secretly transferred to Verginius's home; Verginia's advocates counter that her father is away on public business and will return within two days if notified, that it is unjust to decide a free person's status in the father's absence, and ask Appius to grant interim custody in favor of her freedom under his own law rather than expose a grown girl to danger to her reputation before her liberty is even at stake.
Tier 1
Homines, qui virginem defendere volebant, Verginiam ad tribunal Appi secuti sunt. Petitor, Marcus, peragit fabulam quae iam nota est iudici quia iudex ipse fabulam creavit:
Marcus: "puella nata domi meae et translata est inde secrete in domum Vergini. Puella data est ei. Id compertum (evidence), quod ego adfero, probabit etiam Verginio iudici, ad quem maior pars iniuriae pertinet; interim necesse est ancillae dominum suum sequi."
Cum advocati puellae dixissent Verginium abesse causa rei publicae, et Verginium adfuturum esse in duobus diebus si nuntiatum ei sit, dixissent pravum esse arguere de liberis patre absente,
Advocati postulant ut rem totam moratam esse in adventum patris, et Appius det puellam iis qui libertatem eius sequuntur, a lege quae a Appio ipso lata est. Advocati postulant virginem adultam non pati ire periculum famae antequam libertatem ab Virginia captam esse.
Tier 2
Ut sequerentur auctoribus qui aderant, perventum est ad tribunal Appi. Petitor peragit fabulam notam iudici, quippe apud auctorem argumenti ipsum:
puellam natam domi suae translatamque inde furto in domum Vergini suppositam ei esse; id se adferre compertum indicio probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae pertineat; interim aequum esse ancillam sequi dominum.
Cum advocati puellae dixissent Verginium abesse causa rei publicae, adfuturum biduo si nuntiatum ei sit, iniquum esse, absentem, dimicare de liberis,
postulant ut rem integram differat in adventum patris, det vindicias secundum libertatem, lege lata ab ipso, neu patiatur virginem adultam adire periculum famae prius quam (periculum) libertatis.
Segmented Reader
Auctoribus
qui aderant
ut sequerentur,
ad tribunal Appi perventum est.
Notam iudici fabulam petitor,
quippe apud ipsum auctorem argumenti,
peragit:
puellam domi suae natam
furtoque inde in domum Vergini translatam
suppositam ei esse;
id se
indicio compertum adferre probaturumque
vel ipso Verginio iudice,
ad quem maior pars iniuriae eius pertineat;
interim dominum sequi ancillam aequum esse.
Advocati puellae,
cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse,
biduo adfuturum si nuntiatum ei sit,
iniquum esse absentem de liberis dimicare,
postulant ut rem integram
in patris adventum differat,
lege ab ipso lata
vindicias det secundum libertatem,
neu patiatur virginem adultam famae
prius quam libertatis periculum adire.
Liber Ipse
Auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi perventum est. Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse; id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse. Advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
Written by Robert Amstutz