Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.59.9-11
Brutus adds to his speech the arrogance of Tarquinius himself, the misery of the people forced to labor in ditches and sewers, the degradation of Romans from warriors to workmen, the outrageous murder of king Servius Tullius and his daughter driving her chariot over her father's body, and calls on the gods as avengers, until the inflamed crowd is moved to strip the king of his power and send Lucius Tarquinius with his wife and children into exile.
Tier 1
Brutus addidit superbia ipsius regis, et labores et miseriae plebis quae erant in fossis et cloacis quia iis exhaurire necesse erant;
Et Brutus dixit Romanos homines esse victores omnium populorum circa, et nunc Romanos factos esse opifices et lapicidas (workers and stonemasons) pro bellatoribus.
Brutus mortem Servi Tulli regis memoravit. Brutus quoque filiam Servii quae currum super corpus patris sui egit, memoravit. Et Brutus deos invocavit ut di ultores (avengers) patris sint.
Brutus memoravit res quae praesens indignitas memorat, sed difficilis est relatu scriptoribus. His atrocibus aliisque memoratis, credo, iratam multitudinem incitavit.
Brutus multitudinem incitavit ut multitudo imperium regi removeret, et iuberet Lucium Tarquinium cum coniuge et liberis esse exsules (exiles).
Tier 2
Addita superbia ipsius regis, et labores miseriae plebis demersae in fossas cloacasque exhauriendas;
Romanos homines, victores circa omnium populorum, factos opifices ac lapicidas pro bellatoribus.
Memorata indigna caedes Servii Tulli regis et filia patris invecta corpori nefando vehiculo, invocatique di ultores parentum.
His atrocibus, aliisque memoratis, credo, quae praesens indignitas rerum subicit haudquaquam facilia relatu scriptoribus,
incensam multitudinem perpulit ut abrogaret imperium regi iuberetque Lucium Tarquinium cum coniuge ac liberis esse exsules.
Segmented Reader
Addita superbia ipsius regis
miseriaeque et labores plebis
in fossas cloacasque exhauriendas demersae;
Romanos homines,
victores omnium circa populorum,
opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.
Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes
et invecta corpori patris nefando vehiculo filia,
invocatique ultores parentum di.
His atrocioribusque, credo, aliis,
quae praesens rerum indignitas
haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit,
memoratis,
incensam multitudinem perpulit
ut imperium regi abrogaret
exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
Liber Ipse
Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
Written by Robert Amstutz