Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.59.4-5
Each man voices his own outrage at the crimes of the king, and Brutus moves them not only by the grief of Lucretia's father but by rebuking idle tears and calling on them to take up arms as befits men and Romans against those who had dared such deeds, whereupon the boldest young men volunteer and the rest follow, leaving a guard at Collatia to prevent word reaching the king, before setting out armed for Rome under Brutus's leadership.
Tier 1
Omnis vir crimen regium et vim pro se queruntur. Non solum tristitia patris eos movet, sed etiam Brutus, ut is qui lacrimas et vanas querellas (useless complaints) punit, duxque capiendi arma hostilia contra ausos hostes quod viros Romanos deceret.
Omnis ferocissimus virorum voluntarius cum armis adest; et alii sequuntur.
Patre Lucretiae custode relicto Collatiae, et custodibus datis ad portas ut nemo nuntiaret eum consilium regibus, ab eo loco ceteri armati ad Romam profecti sunt, Bruto duce.
Tier 2
Quisque scelus regium ac vim pro se queruntur. Cum patris maestitia movet, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque arma capiendi hostilia quod viros, quod Romanos deceret, adversus ausos.
Quisque ferocissimus iuvenum voluntarius cum armis adest; et cetera iuventus sequitur.
Patre praeside relicto Collatiae, custodibusque datis ad portas ne quis nuntiaret eum motum regibus, inde ceteri armati Romam profecti, Bruto duce.
Segmented Reader
Pro se
quisque scelus regium ac vim queruntur.
Movet cum patris maestitia,
tum Brutus castigator
lacrimarum atque inertium querellarum
auctorque
quod viros, quod Romanos deceret,
arma capiendi adversus hostilia ausos.
Ferocissimus quisque iuvenum
cum armis voluntarius adest;
sequitur et cetera iuventus.
Inde
patre praeside relicto Collatiae
[ad portas] custodibusque datis
ne quis eum motum regibus nuntiaret,
ceteri armati
duce Bruto
Romam profecti.
Liber Ipse
Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde patre praeside relicto Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.
Written by Robert Amstutz