Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.58.7
Livy describes how Lucretia bursts into tears at the arrival of her family, tells her husband Collatinus that nothing is well since her chastity is lost, declares that though her body was violated her mind is innocent and death will be her witness, and demands that they pledge to see the adulterer punished.
Tier 1
Lucretia lacrimat cum pater et vir adveniunt. Vir eius interrogat "esne salva?" Lucretia respondet "minime, nam, sine pudicitia, quid salvi est feminae?
Collatine, vestigia viri alii sunt in lecto tuo, sed tantum corpus violatum est, animus meus est innocens; mors erit testis.
Sed promitte mihi adulterum punitum iri.
Tier 2
Lacrimae obortae adventu suorum, viro quaerentique "satin salve?" "minime" inquit, "amissa enim pudicitia, quid salvi est mulieri?
Collatine, vestigia alieni viri sunt in lecto tuo, ceterum (sed) tantum corpus violatum est, animus insons; mors testis erit.
Sed date dexteras fidemque adultero fore haud impune.
Segmented Reader
Adventu suorum
lacrimae obortae,
quaerentique viro "Satin salve?"
"Minime" inquit;
"quid enim salvi est
mulieri amissa pudicitia?
Vestigia viri alieni,
Collatine,
in lecto sunt tuo;
ceterum corpus est tantum violatum,
animus insons;
mors testis erit.
Sed date dexteras fidemque
haud impune adultero fore.
Liber Ipse
Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin salve?" "Minime" inquit; "quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore.
Written by Robert Amstutz