Titus Livius, Ab Urbe Condita [2.13.6-11]

Livy describes how Cloelia, inspired by the example of Mucius, leads a group of female hostages across the Tiber to safety, prompting Porsenna to admire her courage and honor her with a share of the hostages — and Rome to honor her with an equestrian statue.

Tier 1

Quoniam virtus Mucii ita honorata est, feminae quoque excitatae sunt ad publica decora.

 

Cloelia, una virgo ex obsidibus, dux virginum trans Tiberim ad Romam natavit, quia castra Etruscorum prope ripam Tiberis locata sunt.

 

Cloelia inter tela hostium natavit et omnes puellas ad familias suas restituit.

 

id quod cum rex Porsenna audivit, primum incensus ira rex oratores ad Romam misit ad deposcendam Cloeliam obsidem:

 

Oratores dixerunt regem alias puellas non velle.

 

Deinde rex versus in admirationem dixit factum Cloeliae superare facta Coclitis Muciique.

 

Rex quoque dixit foedus pro rupto se habiturum esse si Cloelia non dedatur obses,

 

sed Cloeliam sic deditam se (Porsenna) intactam inviolatamque ad familiam suam remissurum esse.

 

Utrimque fides constitit. Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et virtus Cloeliae non solum tuta sed etiam honorata fuit,

 

et rex dixit se donare Cloeliam parte obsidium; ipsa pueros quos vellet legeret.

 

Post omnes pueros producti erant, dicitur eam impubes elegisse, quod virginitatem convenit et obsidibus ipsis placuit quia pueri minimi erant itaque iis necesse est liberari ab hoste.

 

Pace redintegrata, Romani novam virtutem in femina novo genere honoris donaverunt, statua equestri;

 

virgo sedens in equo posita fuit in summa Sacra Via.

 

Written by Robert Amstutz