Titus Livius, Ab Urbe Condita [2.11.1-5]

Livy describes how Porsenna, unable to defeat the Romans in the first attack, turns to a siege strategy to starve them out, while the Roman consul Valerius plans a counter-attack.

Tier 1

cum Porsenna Romanos in prima pugna non vicerit, is consilium suum vertit ab oppugnando urbe ad capiendam urbem per longum tempus.

 

Porsenna milites in colle Ianiculo posuit, et posuit castra in plano ad Tiberim, navibus importatis ab omni loco et ad custodiam ut nullum cibum ad Romam vehi sineret, et ut milites trans flumen mitteret ad res capiendas cum occasio esset;

 

et brevi tempore Porsenna omnem campum Romanum tam periculosum fecit ut Romani non solum cetera ex campis sed omnes oves et boves quoque in urbem ferrent,

 

neque quisquam auderet oves bovesque movere extra portas.

 

hoc concessum solum licebat Etruscis, (id est Romani campis consilio discedebant) non quod Romani timebant sed quod Romani consilium habebant.

 

namque consul Valerius fuit cupidus impetus magni contra numerum magnum Etruscorum. Valerius Etruscos impetum non expectantes oppugnare voluit, itaque Valerius non curavit punire impetus parvos Etruscorum.

 

itaque Valerius iussit populum suum agere multas oves bovesque ex porta Esquilina, quia porta Esquilina procul ab hoste fuit, et quia Valerius voluit praedatores trahere.

 

Valerius putavit hostes scituros id quod servi ad Etruscos transfugerunt.

 

Written by Robert Amstutz