Titus Livius, Ab Urbe Condita [2.10.1-6]

Livy describes the beginning of the Etruscan attack on Rome, and how there only seemed one way into the Palatine, a bridge, which a single man saw right to defend while his colleagues work to destroy it. The beginning of the story of Horatius Cocles.

Tier 1

cum hostes adessent, omnes ex agris in urbem eunt; protegunt urbem custodibus.

 

alia videbantur tuta muris, alia videbantur tuta quia Tiberis erat inter se et hostes:

 

Pons Sublicius paene dedit viam hostibus, sed unus vir, Horatius Cocles, aderat;

 

illo die fortuna Romae habuit eum qui urbem defendit.

 

Horatius Cocles, qui fore in statione pontis erat cum vidisset Ianiculum captum impetu atque vidisset hostes ad urbem currere,

 

et vidisset turbam perterritam suorum relinquere arma et ordines, Horatius Cocles quemque virum timidum admonebat

 

Horatius Cocles quemque virum obstabat et dicebat eos in urbem sine custodibus frustra fugere,

 

Horatius dicebat si pontem ut viam hostibus reliquissent, plus hostium in urbem quam in Ianiculo futurum esse.

 

itaque monebat ut pontem rumpant ferro, igni, quacumque possint:

 

dicebat se defensurum contra impetum hostium, quantum posset uno viro.

 

adit in primam partem pontis, Horatius Cocles erat notus quia is hostes expectabat inter omnes viros qui terga sua ad pugnam vertebant,

 

hostes videbant Horatium Coclitem ineundum ad proelium armis, preparatum pugnare manu contra manum, et audacia eius hostes obstupefecit.

 

Written by Robert Amstutz