Marcus Tullius Cicero, Pro Caelio [35]
Cicero poses the rhetorical question of why he might bring in someone so censorious when such a person might equally attack his client but says he will deal with that later. Cicero then turns and addresses Clodia as himself and demands that she must answer for why she is so familiar with Caelius if her accusations are to have any merit.
Tier 1
sed cur ego, o iudices, ita gravem personam induxi ut timeam ne se idem Appius subito vertat et incipiat accusare Caelium illa sua gravitate?
sed videro hoc posterius
et ita, o iudices, confidam ut me probaturum esse vitam Marci Caeli etiam severissimis iudicibus.
sed tu, femina – iam ego ipse tecum dico –
si tu cogitas probare ea quae tu facis, quae tu dicis, quae tu insimulas, quae tu laboras, quae tu arguis,
necesse est ut tu reddas et ponas rationem tantae familiaritatis, tanti moris, tantae amicitiae.
accusatores certe iactant multa in Caelium. cccusatores in Caelium multas delectationes iactant.
idemque accusatores significant se dicere nihil te invita.
quoniam tu, aliqua mente effrenata atque praecipiti, voluisti haec deferri in forum iudiciumque,
necesse est tibi aut falsa esse ostendere aut fateri nihil credendum est neque crimini tuo neque testimonio.
Tier 2
sed quid ego, iudices, ita induxi gravem personam ut verear ne Appius idem se convertat repente et incipiat accusare Caelium illa censoria gravitate sua?
sed videro hoc posterius,
atque ita, iudices, confidam ut me probaturum esse vel severissimis disceptatoribus vitam M. Caeli.
tu vero, mulier - iam enim ipse loquor tecum nulla persona introducta -
si cogitas probare ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis,
necesse est reddas et exponas rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis.
quidem accusatores iactant (in Caelium) libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia,
idemque (accusatores) significant nihil te invita se dicere.
(ea) quae quoniam tu voluisti deferri in forum iudiciumque quoniam nescio qua mente effrenata atque praecipiti,
oportet aut diluas ac doceas esse falsa aut fateare nihil, neque crimini tuo neque testimonio, credendum esse.
Segmented Reader
sed quid ego
, iudices,
ita gravem personam induxi
ut verear
ne se idem Appius repente convertat
et Caelium incipiat accusare
illa sua gravitate censoria?
sed videro hoc posterius
atque ita,
iudices,
ut vel severissimis disceptatoribus
M. Caeli vitam
me probaturum esse confidam.
tu vero, mulier
— iam enim ipse tecum
nulla persona introducta
loquor —
si ea quae facis,
quae dicis, quae insimulas,
quae moliris, quae arguis,
probare cogitas,
rationem tantae familiaritatis,
tantae consuetudinis,
tantae coniunctionis
reddas atque exponas necesse est.
accusatores quidem
libidines, amores, adulteria,
Baias, actas, convivia, comissationes,
cantus, symphonias, navigia
iactant,
idemque significant
nihil se te invita dicere.
quae tu quoniam
mente nescio qua effrenata
atque praecipiti
in forum deferri iudiciumque
voluisti,
aut diluas oportet ac falsa esse doceas
aut nihil
neque crimini tuo neque testimonio
credendum esse fateare.
Tier 3 - Liber Ipse
sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi ut verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro hoc posterius atque ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
Written by Robert Amstutz