Marcus Tullius Cicero, Pro Caelio [14]
Cicero explains that Catiline was only able to stage such a dangerous plan because while he had a large following of criminal types, he was also affable enough to be a part of the circles in which even the best Romans, like Cicero himself, found themselves. As such, Caelius shouldn't have an association with Catiline held against him.
Tier 1
Catilina et conlegerat omnes viros malos ex omnibus locis natura sua
et praesertim tenebat viros fortes et bonos ficta virtute sua,
tam mala cupiditas delendae huius rei publicae numquam exstitisset ex Catilina, nisi omnia vitia eius haberent aliquid naturae levis et patientiae.
ergo, iudices, reice condicionem nec crimen familiaritatis Catilinae remanere debet.
familiaritas Catilinae communis est multis viris et malis et bonis.
olim Catilina me ipsum, me inquam, decepit, cum Catilina videretur esse civis bonus et firmus et fidelis amicus, et quia Catilina videretur esse amicus virorum optimorum velle;
Catilina cuius crimina non intellexi antequam oculis meis vidi, cuius crimina inveni antequam suspectavi.
etiam si Caelius fuit amicus Catilinae, sicuti saepe me paenitet erroris mei in eodem homine,
magis est ut Caelius ipse se puniat se erravisse, quam ut timeat crimen istius amicitiae.
Tier 2
ille cum conlegerat omnes homines improbos audacesque ex omnibus terris tam hac varia multiplicique natura,
tum etiam tenebat multos viros fortes et bonos quadam specie adsimulatae virtutis.
neque umquam tam consceleratus impetus delendi huius imperi exstitisset ex illo, nisi tot (et) tanta immanitas vitiorum niteretur quibusdam radicibus facilitatis et patientiae.
qua re, iudices, ista condicio respuatur, nec crimen familiaritatis Catilinae haereat.
commune enim cum multis et (commune est) cum quibusdam bonis.
quondam ille me ipsum paene decepit, me, inquam, cum videretur mihi et civis bonus et cupidus cuiusque optimi et amicus firmus ac fidelis;
(Catilina) cuius facinora ego deprehendi oculis priusquam opinione, manibus antequam suspicione.
etiam si Caelius fuit in magnis catervis amicorum cuius, sicuti me quoque non numquam paenitet erroris mei in eodem homine,
magis est ut ipse moleste ferat se erravisse, quam ut reformidet crimen istius amicitiae.
Segmented Reader
hac ille tam varia multiplicique natura
cum omnes omnibus ex terris
homines improbos audacesque conlegerat,
tum etiam multos fortes viros et bonos
specie quadam virtutis adsimulatae
tenebat.
neque umquam ex illo
delendi huius imperi
tam consceleratus impetus exstitisset,
nisi tot vitiorum tanta immanitas
quibusdam facilitatis et patientiae
radicibus niteretur.
qua re ista condicio,
iudices,
respuatur,
nec Catilinae familiaritatis crimen haereat.
est enim commune
cum multis et cum quibusdam bonis.
me ipsum,
me, inquam,
quondam paene ille decepit,
cum et civis mihi bonus
et optimi cuiusque cupidus
et firmus amicus
ac fidelis videretur;
cuius ego facinora
oculis prius quam opinione,
manibus ante quam suspicione
deprendi.
cuius in magnis catervis amicorum
si fuit etiam Caelius,
magis est ut ipse moleste ferat
errasse se,
sicuti non numquam in eodem homine
me quoque erroris mei paenitet,
quam ut istius amicitiae crimen reformidet.
Tier 3 - Liber Ipse
hac ille tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque conlegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae tenebat. neque umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. est enim commune cum multis et cum quibusdam bonis. me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.
Written by Robert Amstutz