Gaius Valerius Catullus, 37 "To the tavern regulars and Egnatius"
Catullus insults a tavern full of people because his puella is in there with them, possibly even as their lover.
Tier 1
impudens taberna et vos socii, putatisne modo vos penes habere?
putatisne modo vobis licere futuere puellas et putatis ceteros hircos?
an, quod vos centum vel ducenti una sedetis, stulti, putatis me non ausurum ducentos pene petere uno tempore?
atqui putate: nam ego scribam frontem tabernae penibus.
nam puella, quae fugit me, amata a me tantum est quantum nulla amabitur, pro puella cui magna bella ego pugnavi, sedit istic.
vos omnes boni et beati amatis hanc feminam, et quod indignum est, vos omnes parvi viri et viri qui feminas alienas ametis;
tu, vir nimis multis cum capillis, fili Hispaniae, Egnati.
tu quem barba facit bonum et qui dentes urina lavat.
Tier 2
salax taberna vosque contubernales, pila nona a fratribus pilleatis, putatis mentulas esse vobis solis,
licere solis confutuere quidquid est puellarum et putare ceteros hircos?
an, quod centum an ducenti sedetis continenter, insulsi, putatis me non ausurum irrumare ducentos sessores una?
atqui putate: namque scribam frontem totius tabernae vobis sopionibus.
nam puella, quae fugit meo sinu, amata mi tantum quantum nulla amabitur, pro qua magna bella mihi pugnata sunt, consedit istic.
omnes boni beatique hanc amatis, et quidem, quod indignum est, omnes pusilli et moechi semitarii;
tu, une de capillatis, fili cuniculosae Celtiberiae, Egnati.
quem opaca barba facit bonum et dens defricatus Hibera urina.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- salax taberna vosque contubernales,
- a pilleatis nona fratribus pila,
- solis putatis esse mentulas vobis,
- solis licere, quidquid est puellarum,
- confutuere et putare ceteros hircos?
- an, continenter quod sedetis insulsi
- centum an ducenti, non putatis ausurum
- me una ducentos irrumare sessores?
- atqui putate: namque totius vobis
- frontem tabernae sopionibus scribam.
- puella nam mi, quae meo sinu fugit,
- amata tantum quantum amabitur nulla,
- pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
- consedit istic. hanc boni beatique
- omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
- omnes pusilli et semitarii moechi;
- tu praeter omnes une de capillatis,
- cuniculosae Celtiberiae fili,
- Egnati. opaca quem bonum facit barba
- et dens Hibera defricatus urina.
Written by Robert Amstutz