Gaius Valerius Catullus, 17 "The town of Colonia Veneta"
Catullus wishes for Colonia to be able to play along a bridge as she desires, but in return hopes that one of his townsmen shall fall headfirst off the bridge into the mud.
Tier 1
o Colonia, tu vis ludere super longum pontem, et parata es saltare, sed times ne pontem in aquam cadat quod pons e ligno parvo antiquoque factus est:
pons sic fiat bonus tibi, ut te delectat. sit pons in quo etiam ritus Salisubsali suscipiantur,
da mihi hoc donum, risum maximum, Colonia.
volo civem meum de ponte tuo in lutum (humum humidum) cadere, per caput et pedes.
est vir stultissimus, sicut infans qui in brachiis patris dormit.
etsi habet uxorem pulchram, tenera puellam similem tenero capro infantili, quam necesse est curare sicut pretiosas uvas,
sinit eam ludere cum aliis, ipse nihil curat, nec se movet, sed iacet sicut arbor fracta, et tam mortuus quam res nulla videtur.
talis est hic: nihil videt nihil audit. nescit se nec si vivit.
nunc volo eum cadere de ponte, ut excitetur et animum planum in luto relinquat sicut mula soleam ferream in loco profundo.
Tier 2
o Colonia, quae cupis ludere super ponte longo,
et parata es saltare, sed vereris crura inepta ponticuli stantis in axulis redivivis, ne supinus eat et recumbat in cavaque palude:
sic fiat tibi bonus pons ex tua libidine, in quo sacra vel Salisubsali suscipiantur, hoc da mihi munus maximi risus, Colonia.
volo quendam municipem meum ire praecipitem de tuo ponte in lutum,
per caput et pedes in profundam voraginem, quae est maxime lividissima totius lacus putidaeque paludis.
homo insulsissimus est, nec sapit instar pueri bimuli dormientis in tremula ulna patris.
cui puella nupta est viridissimo flore, puella delicatior tenellulo haedo, adservanda diligentissime nigerrimis uvis.
hanc sinit ludere ut lubet, nec facit pili uni, nec se sublevat ex sua parte, sed iacet velut alnus in fossa suppernata Liguri securi, sentiens omnia tantundem ac si nulla sit usquam.
talis est iste stupor meus: nihil videt, nihil audit, ipse nescit qui sit, utrum sit an non sit.
nunc volo mittere eum pronum de tuo ponte, si forte possim excitare stolidum veternum, et relinquere supinum animum in gravi caeno, ut mula soleam ferream in tenaci voragine.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- o Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
- et salire paratum habes, sed vereris inepta
- crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
- ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
- sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
- in quo vel Salisubsali sacra suscipiantur,
- munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
- quendam municipem meum de tuo volo ponte
- ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
- verum totius ut lacus putidaeque paludis
- lividissima maximeque est profunda vorago.
- insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
- bimuli tremula patris dormientis in ulna.
- cui cum sit viridissimo nupta flore puella
- et puella tenellulo delicatior haedo,
- adservanda nigerrimis diligentius uuis,
- ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
- nec se subleuat ex sua parte, sed velut alnus
- in fossa Liguri iacet suppernata securi,
- tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
- talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
- ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
- nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
- si pote stolidum repente excitare veternum,
- et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
- ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
Written by Robert Amstutz