Gaius Valerius Catullus, 10 "To Varus: A conversation with a woman"
Catullus’ friend, Varus, takes him to see a woman. Catullus and the woman talk about how much Catullus profited in Bithynia.
Tier 1
meus amicus, Varus, cum ego sine labore eram, me duxerat e foro visum ad suos amores,
prostitutam, ut tum visam est mihi, certe lepidam et pulchram.
ut huc venimus, multum locuti sumus de variis, quid iam esset Bithynia, quomodo se haberet, et quot pecuniam esset mihi.
respondi id quod erat, erat nihil. neque praetoribus neque cohorti,
cur quisquam reveniret pecuniosior, certe non ii quibus praetor esset malus nec de cohorti curaret.
“at certe” inquit “tu obtinuisti quod illic natum esse dicunt, homines ad lecticam.”
ego, ut videar virum pecuniosum puellae,
inquam, “quamquam provincia male regnabatur, bene mihi fuit, poteram obtinere octo homines rectis spinis.”
sed nullos homines habebam, nec nunc nec tunc, qui lecticam humeris suis portare possent.
illa, ut prostitutam quae ano membrum masculinum recepit, inquit, “quaeso, mi Catulle, da istos servos mihi tempus breve: nam volo vehi ad Serapim.”
dixi puellae, “expecta, id quod modo dixeram me habere, mens mea me fugit: amicus meus - Gaius Cinna - obtinuit servos sibi.
sed, quid est mihi, sive sunt mei sive eius?
utor servis tam bene quam obtinui servos mihi.
sed tu vivis molesta et stulta, per quam non licet mihi esse neglegentem.”
Tier 2
meus Varus, duxerat me, otiosum, e foro visum ad suos amores,
scortillum, ut tum repente visum est mihi, non sane illepidum neque invenustum.
modo se haberet, et quonam aere profuisset mihi.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam referret caput unctius, praesertim quibus praetor esset irrumator, nec faceret cohortem pili.
"at certe tamen," inquiunt, "quod illic natum dicitur esse, comparasti homines ad lecticam."
ego, ut facerem unum me beatiorem puellae,
inquam, "non tam maligne fuit mihi, ut possem parare octo homines rectos, quod mala provincia incidisset."
at mihi nullus erat, nec hic neque illic, qui posset collocare in collo sibi fractum pedem grabati veteris.
illa, ut cinaediorem decuit, inquit, "quaeso, mi Catulle, commoda istos paulum mihi: nam volo deferri ad Serapim."
inquii puellae, "mane, istud quod modo dixeram me habere, ratio fugit me: sodalis meus—Gaius Cinna—paravit sibi.
verum, quid ad me, utrum illius an mei?
utor tam bene quam pararim mihi.
sed tu vivis insulsa male et molesta, per quam non licet esse neglegentem."
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Varus me meus ad suos amores
- visum duxerat e foro otiosum,
- scortillum, ut mihi tum repente visum est,
- non sane illepidum neque invenustum,
- huc ut venimus, incidere nobis
- sermones varii, in quibus, quid esset
- iam Bithynia, quo modo se haberet,
- et quonam mihi profuisset aere.
- respondi id quod erat, nihil neque ipsis
- nec praetoribus esse nec cohorti,
- cur quisquam caput unctius referret,
- praesertim quibus esset irrumator
- praetor, nec faceret pili cohortem.
- 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic
- natum dicitur esse, comparasti
- ad lecticam homines.' ego, ut puellae
- unum me facerem beatiorem,
- 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne
- ut, provincia quod mala incidisset,
- non possem octo homines parare rectos.'
- at mi nullus erat nec hic neque illic
- fractum qui veteris pedem grabati
- in collo sibi collocare posset.
- hic illa, ut decuit cinaediorem,
- 'quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum
- istos commoda: nam volo ad Serapim
- deferri.' 'mane' inquii puellae,
- 'istud quod modo dixeram me habere,
- fugit me ratio: meus sodalis—
- Cinna est Gaius—is sibi paravit.
- verum, utrum illius an mei, quid ad me?
- utor tam bene quam mihi pararim.
- sed tu insulsa male et molesta vivis,
- per quam non licet esse neglegentem.'
Written by Robert Amstutz