P. Vergilius Maro, Aeneid 1.520-541
Tier 2
postquam Trōēs ingressī sunt et licet iīs dīcere cōram, aevus Īlioneus coepit aequō animō dīcere: “ō rēgina, cui Iuppiter dedit condere novam urbem et vincere superbās gentēs iūstītiā, nos Trōēs miserī vectī per omnia marīa ōrāmus tē: prohibē malōs ignēs ā nāvibus, dā veniam piō generī, et aspice benignius nostrās rēs.
“nōn venīmus ut dēleāmus Libycōs Penātēs ferrō aut ferāmus raptās praēdas ad lītora; eā vīs nōn est in animō nobis, et victī virī nōn habent tantam superbiam. est locus antīquus -- ā Graecīs “Hespēria” vocātur -- potēns armīs atque ūbere humī; Oenōtrī virī habitābant; nunc Fāma dīcit aliquōs dīxisse locum “Ītaliam” quia nōmen dūcis est.
“hīc cursūs fuit: cum, subitō nimbōsus Ōrīon tulit nōs in caecōs lapidēs, et ventī ferōcēs dispulērunt nōs et per undās et per invia saxa; nōs paucī adveniunt hūc ad ōrās vestrās. quod genus hominum est hōc? aut quae pātria tam bārbara permittit hunc mōrem? prohibēmur ab hospitiō harēnae; Tyriī excitant bella, et vetant nōs stāre in prīmā terrā.”
Tier 3
postquam intrōgessī sunt et cōpia data est cōram fandī, maximus Īlioneus coepit placidō pectore sīc: “ō rēgīna, cui Iuppiter dedit condere novam urbem et frēnāre superbās gentēs iūstitiā, Trōes miserī ōrāmus tē, vectī omnia maria ventīs: prohibē īnfandōs ignēs ā nāvibus, parce piō generī, et aspice propius nostrās rēs.
“nōn vēnimus aut populāre Libycōs Penātēs ferrō aut vertere raptās praedās ad lītora; nōn est ea vīs animō, nec est tanta superbia victīs. est locus -- Graecī dīcunt cognōmine “Hesperiam”, terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae; Oenōtrī virī coluērunt; nunc fāma est minōrēs dīxisse gentem “Ītaliam” dē nōmine ducis.
“hīc cursus fuit: cum, subitō adsurgēns flūctū, nimbōsus Orīōn tulit nōs in caeca vada, et procācibus Austrīs penitus dispulit nōs et per undās superante salō et per invia saxa; nōs paucī adnāvimus hūc vestrīs ōrīs. quod genus est hoc hominum? quaeve patria tam barbara permittit hunc morem? prohibemur hospitiō harēnae; cient bella, et vetant nōs cōnsistere primā terrā.”
Tier 4
- postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī,
- maximus Īlioneus placidō sīc pectore coepit:
- “ō rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem
- iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,
- Trōes tē miserī, ventīs maria omnia vectī,
- ōrāmus: prohibē īnfandōs ā nāvibus ignēs,
- parce piō generī, et propius rēs aspice nostrās.
- nōn nōs aut ferrō Libycōs populāre Penātēs
- vēnimus, aut raptās ad lītora vertere praedās;
- nōn ea vīs animō, nec tanta superbia victīs.
- est locus, “Hesperiam”, Grāī cognōmine dīcunt,
- terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae;
- Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs
- “Ītaliam” dīxisse ducis dē nōmine gentem.
- hīc cursus fuit:
- cum, subitō adsurgēns flūctū, nimbōsus Orīōn
- in vada caeca tulit, penitusque procācibus Austrīs
- perque undās, superante salō, perque invia saxa
- dispulit; hūc paucī vestrīs adnāvimus ōrīs.
- quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara mōrem
- permittit patria? hospitiō prohibēmur harēnae;
- bella cient, primāque vetant cōnsistere terrā.