C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.28

 

Tier 2

Arpīnēius et Iūnius dīxērunt lēgātīs omnia quae audīvērunt. lēgātī erant permōtī quamquam hostēs dīxērant ea. cum humilis cīvitās Ebūrōnum nōn posset facere bellum contra Rōmām suā sponte, lēgātī putābant verba Ambiorigis esse vēra. itaque Arpīnēius et Iūnius dēferunt rem ad cōnsilium et māgna contrōversia existit inter eōs.

 

Lucius Aurunculēius Cotta et complūrēs trībūnī exīstimābant nihil agendum esse sine cōnsiliō neque discēdendum esse ex castrīs sine mandatū Caesaris. L. Aurunculēius Cotta dīxit, “mīlitēs possunt sustinēre oppūgnatum ā Gallīs et Germānīs quod iamiam sustinuerant prīmum impetum hostium fortissimē. necesse est mūnīre castra. nōs etiam habēmus satis frūmentī et subsidia ventūra sunt et ex proximīs castrīs et ā Caesare. postrēmō, quid est turpius quam capere cōnsilium dīctum ā hoste?”