C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.43

 

Tier 2

septimō diē oppugnationis, maximus ventus incipit. Nerviī coepērunt iacere ferventēs glandēs (ex calidā argillā) fundīs et coepērunt iacere sagittās ardentēs in casās, quae tectae erant stramentīs mōre Gallicō.

 

hae casae celeriter comprehendērunt ignem et ventī, propter magnitudinem, misērunt ignem in omnem locum castrōrum.

 

hostēs, maximō clamōre, sicut tenuerant victoriam, coepērunt agere turrēs testudinēsque et ascendere vallum scalīs.

 

at fuit tanta virtus militum et fuit ea praesentia animī ut non solum nemo discederet de vallō causā fugiendī sed paene ne (ali)quisquam quidem respiceret, et tum omnēs militēs pugnarent acerrimē fortissimēque, cum undique arderentur flammā et premerentur maximā multitudine telōrum et intellegerent omnia sua impedimenta et omnēs fortunās conflagrāre.

 

hic dies fuit maximē gravissimus nostrīs militibus, sed tamen dies habuit hunc finem: ut eō diē maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, quod hostēs constipaverant sē sub ipsō vallō et ultimī virī non dabant recessum primīs virīs.

 

tum flamma paulum tempus intermisit et in quōdam locō vallī hostēs egērunt turrem et turris contigerat vallum. centurionēs tertiae cohortis recessērunt ex eō locō quō stabant et removerant omnēs suōs virōs. deinde nutu capitis et vocibus Romanī coepērunt vocāre hostēs, sī vellent introīre castra. nemo hostium ausus est progredī.

 

tum Romanī iecērunt lapidēs ex omnī parte, et Nerviī deturbātī sunt, et turris incensa est.