C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.41
Tier 2
tunc duces principesque Nerviōrum, quī habebant initium sermonis et causam amicitiae cum Cicerone dicunt sē velle colloquium.
in colloquio, Nerviī demonstrant eadem quae Ambiorix dixerat Sabinō Cottaeque: (dicit) omnem Galliam esse in armīs; (dicit) Germanōs transisse Rhenum; (dicit) hiberna Caesaris et reliquōrum legatōrum oppugnārī. Nerviī quoque addunt de morte Sabinī et offerunt Ambiorigem causā faciendae fideī.
Nerviī dicunt Romanōs errāre, sī sperent (ali)quid auxiliī ab eīs quī nōn credant suīs rebus; dicunt tamen sē habēre hunc animum in Ciceronem populumque Romanum ut recusent nihil nisi hiberna. Nerviī quoque dicunt nolle hanc rem permanēre in perpetuum.
Nerviī addunt licēre per sē Romanīs tutīs discedere ex hibernīs et proficiscī sine metū in quāscumque partēs velint.
Cicero respondit modo unum ad haec: dicit non esse morem populī Romanī accipere condicionem ab hoste armātō: sī Nerviī velint discedere ab armīs, utantur sē adiutore et mittant legatōs ad Caesarem; dicit sē sperāre eōs rogatūrōs esse ea quae petiverint, prō iustitiā Caesaris.
Tier 3
tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum, quī habēbant aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne, colloquī sēsē velle dīcunt.
factā potestāte, Nerviī commemorant eadem quae Ambiorīx ēgerat cum Titūriō Sabīnō: omnem Galliam esse in armīs; Germānōs trānsīsse Rhēnum; hīberna Caesaris et reliquōrum lēgātōrum oppūgnārī. addunt etiam dē morte Sabīnī et ostentant Ambiorīgem causā faciendae fideī.
dīcunt Rōmānōs errāre, sī spērent quicquam praesidī ab eīs quī diffidant suīs rēbus; sēsē tamen esse hōc animō in Cicerōnem populumque Rōmānum ut recūsent nihil nisi hīberna atque nōlint inveterāscere hanc cōnsuētūdinem.
Nerviī addunt licēre per sē Rōmānīs incolumibus discēdere ex hībernīs et proficīscī sine metū in quāscumque partēs velint.
Cicerō respondit modo ūnum ad haec: nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī accipere condiciōnem ab hoste armātō: sī velint discēdere ab armīs, sē ūtantur adiūtōre et mittant lēgātōs ad Caesarem; spērāre eōs impetrātūrōs esse, quae petierint, prō iūstitiā Caesaris.
Tier 4
tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum quī aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne habēbant colloquī sēsē velle dīcunt. factā potestāte eadem quae Ambiorīx cum Titūriō ēgerat commemorant: omnem esse in armīs Galliam; Germānōs Rhēnum trānsīsse; Caesaris reliquōrumque hīberna oppūgnārī. addunt etiam dē Sabīnī morte; Ambiorīgem ostentant fideī faciendae causā. errāre eōs dīcunt, sī quicquam ab eīs praesidī spērent, quī suīs rēbus diffīdant; sēsē tamen hōc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō ut nihil nisi hīberna recūsent atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint: licēre illīs incolumibus per sē ex hībernīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine metū proficīscī. Cicerō ad haec ūnum modo respondit: nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī accipere ab hoste armātō condiciōnem: sī ab armīs discēdere velint, sē adiūtōre ūtantur lēgātōsque ad Caesarem mittant; spērāre prō ēius iūstitiā, quae petierint, impetrātūrōs.