C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.3
Tier 2
Helvētiī hīs rēbus adductī sunt et auctōritāte Orgetorīgis permōtī sunt. cōnstituērunt comparāre multa. illī cōnstituērunt iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere. atque illī cōnstituērunt sēmentēs quam māximās facere. illī quoque cōnstituērunt pācem et amīcitiam cōnfīrmāre cum proximīs cīvitātibus. Helvētiī profectiōnem in tertium annum ā lēgē cōnfīrmant quod satis est omnia parāre duōbus annīs. Orgetorīx dēligitur quī omnia parāret. is sibi lēgātiōnem suscēpit.
Casticus erat Sēquanus. eius pater rēgnum in Sēquanīs obtinuerat et amīcus senatūs Rōmānī appellātus erat. Orgetorīx persuādet Casticō ut rēgnum patris occupāret.
Dumnorīx erat Aeduus quī eō tempore prīncipātum obtinēbat et māximē acceptus civibus erat. frāter eius erat Dīviciācus. Orgetorīx etiam persuādet Dumnorīgī ut rēgnum occupāret. Dumnorīgī fīliam suam in mātrimōnium dat.
Orgetorīx illīs dicit esse facile id perficere quod mox Orgetorīx imperium suae cīvitātis obtinēbit. ille quoque dicit Helvētiōs esse potentissimōs in omniā Galliā. ille cōnfirmat rēgna prō Dumnorīge Casticōque cum exercitū suō et suīs copiīs. omnēs virī dant fidem et iūs iūrandum aliīs. spērāvērunt rēgnāre totam Galliam per trēs potentissimōs populōs.
Tier 3
adductī hīs rēbus et permōtī auctōritāte Orgetorīgis, Helvetiī cōnstituērunt comparāre ea qua pertinērent ad proficīscendum, (cōnstituērunt) coëmere quam māximum numerum iūmentōrum et carrōrum, (cōnstituērunt) facere quam māximās sēmentēs ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, (cōnstituērunt) cōnfīrmāre pācem et amīcitiam cum proximīs cīvitātibus.
dūxerunt biennium esse satis sibi ad cōnficiendās eās rēs: cōnfīrmant profectiōnem in tertium annum lēge. Orgetorīx dēligitur ad cōnficiendās eās rēs.
is (Orgetorīx) suscēpit lēgātiōnem ad cīvitātēs. in eō itinere persuādet Casticō Sēquanō, fīliō Catamantāleodis, cūius pater obtinuerat rēgnum in Sēquanīs multōs annōs et appellātus erat amīcus ā senātū populī Rōmānī, ut occupāret rēgnum in cīvitāte suā, quod pater habuerat ante;
itemque (Orgetorīx) persuādet Dumnorīgī Aeduō, frātrī Dīviciācī, quī eō tempore obtinēbat prīncipātum in cīvitāte ac acceptus erat plēbī māximē, cōnārētur idem, et dat eī fīliam suam in mātrimōnium.
(Orgetorīx) probat illīs perficere cōnāta esse perfacile factū proptereā quod ipse obtentūrus esset imperium suae cīvitātis: (dīxit) nōn esse dubium quīn Helvetiī possent plūrimum tōtīus Galliae; (Orgetorīx) cōnfīrmat sē suīs cōpiīs suōque exercitū conciliātūrum esse rēgna illīs.
hāc ōrātiōne adductī, dant fidem et iūs iūrandum inter sē, et, regnō occupatō, spērant sese posse potīrī totius Galliae per trēs potentissimōs ac firmissimōs populōs.
Tier 4
Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī, cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sēmentēs quam māximās facere ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīrmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt: in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō Sēquanō, cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Aeduō frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant, et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs āc fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.