P. Vergilius Maro, Aeneid 4.331–361
Aeneas's reply to Dido is one of the most debated speeches in the Aeneid. Readers have argued for centuries about whether his appeal to fate, the gods, and his duty to Ascanius is a sincere defense or a cold, evasive response to Dido's pleas.
Tier 1
Dīdō finem dīcendī fēcerat. Aenēās autem oculōs immōtōs tenēbat. Iuppiter enim eum monuerat. itaque Aenēās cūram in corde celābat et tacēbat.
tandem Aenēās pauca verba dīxit: "ō rēgīna, tū magna fēcistī. ego haec numquam negābō. semper meminerō tuī dum vīvō, dum spīritus hōs artūs regit. paucīs verbīs cōnsilium meum dīcam.
ego nōn quasi fūr fugere voluī. nōlī hoc fingere! ego numquam dīxī 'erō tuus vir'. ego numquam vēnī ut tē uxōrem dūcerem.
sed ego nōn meā voluntāte hīc sum. fāta mē ad Ītaliam vocant. sī fāta mē sinerent, in Trōiā habitārem. domum meam aedificārem. urbem Trōiānam iterum facerem. sed haec facere nōn possum.
nunc Apollō et deī Lyciae mihi imperant: 'ī ad Ītaliam.' Ītalia est patria mea. Ītaliam amō. ō Phoenissa rēgīna, tū in Karthāgine manēs. tū urbem Libyae spectās. cūr nōs Teucrōs in Ītaliā manēre nōn vīs? nōbīs quoque licet aliēna rēgna petere.
omnī nocte, cum umbrae terrās tegunt et stēllae in caelō surgunt, pater meus Anchīsēs in somnīs venit. mē monet et terret. fīlius meus Ascanius mē quoque movet. ego enim eī rēgnum Hesperiae auferō. ego eī arva fātālia auferō. hoc malum est.
et nunc Iuppiter ipse nūntium ad mē mīsit. nūntius per celerēs aurās vēnit. ego deum vīdī. ego vōcem hīs auribus audīvī. caput meum et caput tuum testor: hoc vērum est.
ergō, ō rēgīna, dēsine. nōlī mē et tē tuīs verbīs incendere. ego nōn meā voluntāte ad Ītaliam eō."
Tier 2
Dīdō dīxerat. Aenēās, monitīs Iovis, oculōs immōtōs tenēbat et cūram sub corde premēbat.
tandem pauca verba dīxit: "ego numquam negābō, ō rēgīna: tū digna es plūrimīs, quae fandō ēnumerāre potes, et semper meminerō Dīdōnis dum spīritus rēgit hōs artūs. prō rē meā loquar pauca verba. neque ego spērāvī hanc fugam quasi fūr abscondere (nōlī fingere!), nec umquam tē mihi uxōrem prōmīsī, nec vēnī ut tē uxōrem dūcerem.
sī fāta paterentur ut ego meīs auspiciīs vītam dūcerem et meā voluntāte cūrās compōnerem, prīmum colerem urbem Trōiānam et reliquiās dulcēs meōrum, tēcta alta Priamī manērent, et Pergama victīs manibus meīs renovāta posuissem.
sed nunc Grynēus Apollō et Lyciae sortēs mē in Ītaliam magnam mittunt; hic est amor, haec est patria. sī arcēs Karthāginis et aspectus Libycae urbis tē, Phoenissam, dētinent, cūr nōs Teucrōs in Italiā terrā manēre nōn vīs? fās et nōbīs est aliēna rēgna petere.
quotiēns nox tegit terrās ūmentibus umbrīs, quotiēns ignea astra surgunt, imāgō turbāta patris Anchīsae in somnīs mē admonet et terret; etiam puer Ascanius mē admonet, eī enim rēgnum Hesperiae et arva fātālia auferō.
nunc etiam interpres dīvōrum, ab ipsō Iove missus (utrumque caput testor), per celerēs aurās mandāta dētulit: ipse vīdī deum in clārō lūmine, mūrōs intrantem, et vōcem hīs auribus audīvī. dēsine et tē et mē tuīs verbīs incendere; nōn meā voluntāte sequor Ītaliam."
Tier 3
[Dīdō] dīxerat. ille, monitīs Iovis, tenēbat immōta lūmina et obnixus premēbat cūram sub corde.
tandem refert pauca [verba]: "ego numquam negābō, ō rēgīna, tē prōmeritam [esse] plūrima quae fandō ēnumerāre valēs, nec pigēbit mē meminisse Elissae dum memor ipse meī, dum spīritus rēgit hōs artūs. prō rē, loquar pauca [verba]. neque ego spērāvī abscondere hanc fugam fūrtō [nē finge], nec umquam praetendī taedās coniugis aut vēnī in haec foedera.
sī fāta paterentur mē dūcere vītam meīs auspiciīs et compōnere cūrās sponte meā, colerem urbem Troiānum prīmum et reliquiās dulcēs meōrum, tēcta alta Priamī manērent, et posuissem recidīva Pergama victīs manū [meā].
sed nunc Grynēus Apollō [et] Lyciae sortēs iussēre [mē] capessere Ītaliam magnam; hic est amor, haec est patria. sī arcēs Karthāginis et aspectus Libycae urbis dētinet tē, Phoenissam, quae tandem invidia est Teucrōs cōnsīdere Ausoniā terrā? et est fās nos quaerere extera rēgna.
quotiēns nox operit terrās ūmentibus umbrīs, quotiēns ignea astra surgunt, turbida imāgo patris Anchīsae admonet et terret mē in somnīs; puer Ascanius [admonet] mē et iniūria capitis cārī, quem fraudō rēgnō Hesperiae et arvīs fātalibus.
etiam nunc, interpres dīvōrum, missus ab ipsō Iove [testor utrumque caput] dētulit mandāta per celerēs aurās: ipse vīdī deum in manifestō lūmine, intrantem mūrōs, hausī vōcem hīs auribus. dēsine incendere et mē et tē tuīs querēlis; nōn sequor Ītaliam sponte."
Tier 4 - Carmen Ipsum
- dīxerat. ille Iovis monitīs immōta tenēbat
- lūmina et obnixus cūram sub corde premēbat.
- tandem pauca refert: "ego tē, quae plūrima fandō
- ēnumerāre valēs, numquam, rēgīna, negābō
- prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae
- dum memor ipse meī, dum spīritus hōs rēgit artūs.
- prō rē pauca loquar. neque ego hanc abscondere fūrtō
- spērāvī (nē finge) fugam, nec coniugis umquam
- praetendī taedās aut haec in foedera vēnī.
- mē sī fāta meīs paterentur dūcere vītam
- auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās,
- urbem Troiānam prīmum dulcēsque meōrum
- reliquiās colerem, Priamī tēcta alta manērent,
- et recidīva manū posuissem Pergama victīs.
- sed nunc Ītaliam magnam Grynēus Apollō,
- Ītaliam Lyciae iussēre capessere sortēs;
- hic amor, haec patria est. sī tē Karthāginis arcēs
- Phoenissam Libycaeque aspectus dētinet urbis,
- quae tandem Ausoniā Teucrōs cōnsīdere terrā
- invidia est? et nos fās extera quaerere rēgna.
- mē patris Anchīsae, quotiēns ūmentibus umbrīs
- nox operit terrās, quotiēns astra ignea surgunt,
- admonet in somnīs et turbida terret imāgō;
- mē puer Ascanius capitisque iniūria cārī,
- quem rēgnō Hesperiae fraudō et fātalibus arvīs.
- nunc etiam interpres dīvum Iove missus ab ipsō
- (testor utrumque caput) celerēs mandāta per aurās
- dētulit: ipse deum manifestō in lūmine vīdī
- intrantem mūrōs vōcemque hīs auribus hausī.
- dēsine mēque tuīs incendere tēque querēlis;
- Ītaliam nōn sponte sequor."
Tier 4 - Carmen Ipsum (AP Core Vocabulary)