P. Vergilius Maro, Aeneid 2.268-297

 

Tier 1

prīma quiēs grātissima mortālibus aegrīs erat. similis dōnō, tempus lentē movet. in somnīs, ecce, tristissimus Hector adest. largas lācrimās effundit. Hector equīs tractatus est ut ōlim. Hector erat āter sanguineō et sordidō ē terrā. lōra equōrum perque pedēs crescentēs, trāiecta sunt.

 

heu mihi, quantum mūtātus ab illō Hectore quī redit gerēns vestīmenta Achillī, vel illō Hectore quī iaculātus ignēs Trōiānōs ad nāvēs Graecōrum; Hector habet barbam sordidam et capillōs concrētōs sanguine. Hector vulnera habet quae circum plūrima mūrōs patriōs accēpit. quoque lacrimāns egō ipse vidēbar compellāre virum et ēmittere trīstēs vōcēs:

 

“ō lūx Trōiae, ō spēs fīdissima Troiānōrum, quae tantae haesitationēs tenuērunt? ē quibus regiōnibus, ō Hector, tū vēnīs? quam dēfessī sumus, quī tē aspicimus! quae causa faciem serēnam sordidam fēcit? aut cūr haec vulnera videō?”

 

ille nihil, nec mē quaerentem rēs inūtilēs dētinet sed graviter clāmōrēs gravēs dē pectore dīcēns, "heu fuge, fīlī ē deā, tēque ēripe ē flammīs. hostis habet urbem; Trōia perit. tū satis patriae Priamōque dedistī: sī Trōia dēfendī possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent. Trōia sacra suōsque penātēs tibi dat; cape hōs amīcōs fātōrum, quaere hīs amīcīs urbem magnam, ōceanō errato, quam urbem dēnique tū faciās."

 

sīc ait et mānibus exportat ōrnāmenta sacra Vestamque potentem aeternumque ignem ē templō interiōre.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month